Latin
37
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 37-9
Unproofread scanNot analysed yet
Rationis, inquit, (p. 118. l. 13.) natura &essentia consistit in duabus ejusdem generis rebus, secundum certam magnitudinem (addo, divisione, non subductione, aestimandam) inter se comparatis; seu potius, in earum comparatione. Quae distantia cum infinitae sit aut parvitatis, aut magnitudinis; hinc, inquit, colligimus, quavis ratione infinite minorem, aut majorem, saltem potentia, dari posse. Et recte quidem hoc colligitur. Quid fieri posse, malii, inquit, (p. 119. I. 6.) qui haec penitus perspecta non habent, negarint. At, quaeso, quinam illi? quippe ego illud nulli (nisi qui plane sit ἀμάθητος) dubium esse posse putaveram. Porro, inquit, (p. 118. l. 23.) rationem quae in aequalibus magnitudinibus spectatur, rationem quidem esse statuimus, (&Recte quidem.) sed nullius quantitatis; (at hoc perperam:) quod nihili distantia magnitudines illius, aniecedens &consequens, inter se distant. Imo, inquam, distntia Vnitatis. Uti enim in rationibus], 3 4, aliisque duplis antecedentium &consequentium distantia (divisione quaerenda) binario aestimatur, (quantacunque interim sit earum differentia, subductione quaerenda, quae quidem non omnino attenditur,) unde &denominationem obtinet: ita in rationibus /,1, 1/2, aliisque simplis, terminorum distantia, divisione patefacta, unitate mensuratur. Quippe, ut illic quotiens est 2, sic hic, 1. (utut differentia, subductione quaesita, cujus hic nulla habetur ratio, sit o) Quaecunque autem alia, magna, parva, (qui ni item &ipsa,) unitatis loco accipi potest. p. 119. l. 29. Hoc est, (quamvis ille videatur hoc nescire) Radiae dici poterit, vel Potestas prima, aut etiam Ratio exposita; quae aliquoties continuata, hoc, est in se ducta, ejusdem Quadratum, Cubum, Biquadratum, &c. exhibebit; vel Potestatem secundam, tertiam, quartam, &c. vel etiam (nam et hoc tantundem valet) Raticnim duplicatam, triplicatam, quadruplicatam, &c. διπλασίονα, τριπλασίονα, τεπραπλασίονα, &c. Nempe hoc suadent quae post occurrunt, p. 120. l. 4.