# Opera mathematica. Vol. 1 37

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, FER-IECSICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/37

S ex tripondio bipondium auferatur, excessus reperitur esse Unius pondo Nempe si peracta subductione nihil vel supersit vel deficiat, Aequales sunt illae quantitates: sin secus, inaequales quippe Major illa, ubi aliquid redundat; Minor, cui aliquid deest, quo minus alteri sit aequalis. Posterioris solutio Dividendo investigatur. Divisionis nempe quotiens ostendit rationem Dividui ad Divisorem. Sic si 12 per 6 dividantur, prodibit Quotiens 2; cui cognominis rato Dupla, illa est quam habet numerus 12 ad 6. Item quadrupondium est bipondii duplum; quia si 4 pondo per 2 pondo dividantur, prodibit quotiens 2: quippe toties hoc illo pondus continetur. Et propterea, Vbi quotientes invicem aequantur, ibl & quantitates in eadem ratione constitutae intelligantur. Quippe Ro tio ex Quoto aestimatur; adeoque & ex horum aequalitate aequalli tas earum Verum interim notandum est; de illa eantum Divisione jam agi, qua quantitas per aliam quantitatem sibi homogeneam dividitur: (quippe homogenearum tantum quantitatum estel ad invicem ratio. ) Qua Quotiens semper sit numerus, quid numero homogeneum, quod quaestioni Quot vel Quasles respondeat. Sic ratio 4 A ad A (sive sint illae duae lineae duae superficies, vel duo pondera, vel duae aliae quaecunq quantitates homogeneae,) est quadrupla, quia A) 4A (4; nempe quantitas 4A, quantitatem A, continet quater. Sic ratio 30 ad 2A est sesquialtera, ea nempe quae est 3 ad 2, quia 2A)3AC3 nempe major minorem continet / vicibus, sive semel cum semisse, sive toties quoties 3 continent 2. Sic ratio rectanguli, VB ad AB est X, quia AB) VB(X; nempe rectangulum VB toties continet rectangulum AB, quoties recta V continesrectam A. Sic ratio 6 ad 2 est tripla, quia 2) 6 (3. Ratio o ad 4 est sesquialtera, sive ea quae 3 ad 2, quia 4) 6 (3 –131 Sic 3) 2 (5. A) V(X. Et in aliis similiter. Atque hinc est, quod ratio alterna non ubique obtinet; sedson lum in quatuor proportionalibus homogeneis. (Quod notane interpretes ad 16e5. ) Puta, si pondus A ad pondus B, ut llnea à ad lineam β: non tamen dici potest, pondus A ad line ama, ut pondus B ad lineam β. Ob causam jam assignatami Ideodi Quoad Differentiam, & quoad Rationem. 225 Ideoque quotiescunque de proportione alterna, seu permutata agitur, (aliave quae hanc involvat;) haec semper subintelligenda cautio, etiamsi non desertis verbis adjuncta fuerit. Qua de re plura deinceps dicentur ubi propositionem illam Euclidis 16e5 tractabimus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
