# Opera mathematica. Vol. 1 38-3

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/38-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/38-3

Adeoque illic hora decima, dum hic octava est. Si vero contingat, Homologos terminos, in quaestione propositos, non ejusdem (ut loquuntur) denominationis esse; reducendi prius erunt termini ad denominationem, prius procedat peculiaris hujusce regulae praxis. Puta, Si proponatur hujusmodi quaestio; Posito, quod tres unciae argenti valeant quindecim solidos Anglicanos, quanti valebunt argenti pondo quatuor? Cum hîc quatuor supponantur termini proportionales, quorum duo, pondus respiciunt; reliqui duo, valorem; qui autem pondus respiciunt, non eandem sortiantur, denominationem; sed de unciis, ille; hic, de libris seu pondo, pronunciat; Reducendi sunt hi duo termini ad eandem denominationem; priusquam instituatur praxis hac regulâ imperata. Adeoque; vel, pro 3 unciis, substituendum 1/ librae; (quippe, cum libra contineant duodecim uncias, erunt, tres unciae, librae quadrans;) ut quaestio sic instituatur; Vi †/2 librae, ad 4 libras; sic 15 solidi, ad valorem quaesitum. Vel, pro 4 libris, substituendum, 48 uncias; quippe, cum libra contineat 12 uncias, 4 librae continebunt 4* 12– 48 uncias,) ut quaestio sic instituatur; Vt 3 unciae, ad 48 uncias; sic 15 solidi, ad valorem quaesitum. Utrovis modo, prodibit valor quaesitus, 240 solidorum; hoc est, 12 librarum monetae Anglicanae. ut ex operatione patet. vint Quomodo autem hujusmodi instituendae sint reductiones, superius ostensum est, ubi de Multiplicatione & Divisione verba fecimus: nec opus est hic repetere. indeque Cautela de Verum hic cavendum est, nequando fraudi sit, iun non proportierror suboriatur; quod ea tanquam proportionalia habeanonalibuss.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
