Latin
ECACCECX
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 38-6
Unproofread scanNot analysed yet
Habet etenim illa radicem r =Σ 7; haec, radicem r =Σ8; Ut modo ostensum est, easdem ad Regulam primam exigendo. Et quidem aequationes omnes hujusce formae, quae ad regulam primam examinatae radicem realem habent (vel affirmativam, vel saltem negativam,) illae ad hanc regulam si exigantur, ad impossibile nos deducunt; (hoc est, illae omnes in quibus quadratum semissis quantitatis absolutae, majus est cubotrientis coefficientis termini medii:) contra vero, quae videbantur illic impossibiles, (nempe ubi quadratum semissis quantitatis absolutae, minus est cubo trientis coefficientis,) radices hic habebunt reales. Nec ulla interim aequatio utrobique exhibebit radices reales, nisi illae solae ubi quadratum semissis termini absoluti, aequatur cubo trientis coefficientis. Qualis est aliaeque similes. Cujus quidem ratio est, quia coefficiens medii termini in prima regula supponitur 3AE (triplum rectanguli duarum quantitatum A, E;) in secunda vero, (non 3AE, sed 3Rq hoc est) Aq IAETEq, (nam, in circulo, 3Rq =Tq =AqLAE†Equ, quod nos alibi demonstravimus, estque cognitu non inutile:) adeoque quoties contingit aequales invicem esse A, E, (quod tunc evenit quando dictum Quadratum dicto cubo aequatur, nec alias unquam,) perinde erit sive dicatur coefficiens 3AE, sive Aq AEl AETEq; adeoque perinde erit ad utram exigatur regulam aequatio illa; Secus autem, ubi non aequantur.