Latin
R)AD (ELAOADVD
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 389
Unproofread scanNot analysed yet
Eademque plane methodo utendum erit, in fractionibus (si id obtingat) etiam adhuc ulterius fractis, sive quoad Numeratorem, sive Denominatorem, sive etiam utrumque. Ut non sit opus hisce diutius immorari. Superest ut de Fractionibus Sexagenariis, &Decimalibus verba facimus; earumque tum ad invicem, tum ad fractiones ordinarias reductione; atque harum ad illas. Ex omnibus enim fractionum Reductionibus, hae duae prae reliquis celebres sunt; nempe reductio ad partes Sexagenarias, &ad partes Decimales: &vice versa. Illa veteribus admodum familiaris erat &frequens; haec maxime Recentioribus. In fractionibus Sexagenariis, supponitur integrum quodvis in partes 60 dividi, quas vocant λεπτὰ minuta prima, scrupulos primos; Et eorum quodlibet in 60 minuta secunda; &quodvis horum in totidem minuta tertia; &sic deinceps, in continua ratione subsexagecupla. Sic, verbi gratia: Hora dividitur in 60 minuta prinia, &quodlibet minutum primum in 60 secunda; &quodlibet secundum in totidem tertia, &c. Item circuli, sive quadrantis, aut etiam Signi Gradus quilibet eadem ratione dividitur in Minuta prima, secunda, tertia, &c. In Recentiorum partibus Decimalibus, supponitur Integrum quodvis dividi in 10 partes decimas; &decima quaelibet, in 10 Centesimas; quaelibet centesima in 10 Millesimas; &sic deinceps, in continua ratione subdecupla infra Unitatis locum descendendo, sicut supra Unitatis locum continua ratione decupla ascenditur, ad decades, centurias, millia, &c. Quae quidem ratio dividendi integrum, multo accommodatior est, quam veterum Sexagenaria; quia fractiones decimales eodem plane modo tractantur, quo numeri integri, (ut suoj loco dictum est.) nullamque calculi difficultatem involvunt; cum Sexagenaria C ec 2 illa progressio perplexa nimium sit, variasque reductiones postuDe utrisque autem seorsim dicetur.