# Opera mathematica. Vol. 1 39-10

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, HLBIIIXE (. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-10

Potest, inquam: sicut &, si esset Parabola, posset non minus sursum flecti ad a, quam deorsum ad B; nam ut ejusmodi duae lineae parabolicae sic componantur nihil impedit. An vero, dices? si id fiat, annon esset ea linea aAB, curva Paraboloideos cubicalis? Esset, inquam; eodem sensu quo linea Parabolica dici possit, quae ad instar ada recurvata sit. Verum, accuratius loquendo, dicendae videantur (saltem quod ad hoc negoti. um) tum hic duae semiparabolae, tum illic duae semiparaboloideos curvae. Quippe, cùm situs ille subcontrarius a Aa (ob jam dicta) sit non minus Paraboloideos Cubicalis curvae genuinus, quam Parabolae genuinus sit situssuus aAB ad ejusdem rectae AB partes oppositas: non minus judicandus esset aAB situs Paraboloideos cubicalis praeternaturalis, quam esset situs aAa praeternaturalis Parabolae. Verum, utut sit, (sive situ naturali, sive praeternaturali;) cum utcunque non incommode supponi possit hujusmodi curva BΛαω, eique inscribi recta Ba, tangenti Fae parallela; annon aequatione aliquâ indagari possunt, diametri puncta, puta A, A, ad quae pertingant ordinarim- applicatae BA,OA? Possunt inquam. Et quidem quod ad ωA, ea quam hactenus tractavimus aequatione investigabitur, (uti mox videbitur,) quoad autem Ba non quam hactenus versavimus aequatione, sed longe alia. Quippe ad aequationem illam ponendum est, non AP. AA:: Paec. ABc (quod praesentis indaginis fun, damentum est,) sed AP. CAA:: Paec. ABc. Verum cum illa indagatio a presenti negotio sit aliena; intermittendam illam hic loci sentio, donec eam quam hactenus tractavimus aequationem penitius absolvero. Cum itaque hactenus aequationis 13–27d 17– 2 2742g adeoque q2 .9dq2 – 2 27d2g. radices, u. nico saltem casu determinavimus, scilicet, cum g = ad, hoc est cum inscripta per vercicem transit: Superest, ut alios adhuc casus perpendamus; nempe, cum g – ad, (hoc est cum intersectionis punctum G est supra verticem;) &, cum g2 2d; adeoque G infra verticem. Priori casu, erit Tg - 2d quantitas negativa; posteriori, quantitas affirmativa.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
