# Opera mathematica. Vol. 1 39-8

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, ECACCECX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39-8

Atque haec quidem utut digna sint quae fusius explicentur; non tamen id erit hujus loci; cum videam mejam satis (ne dicam nimium) prolixum esse. At quorsum, inquies, tendunt haec omnia? Num ut Analyticen fallacem ostendam? (ut quae nec casus impossibiles detegat, & possibiles interim tanquam impossibiles perhibeat.) Nullo modo: Sed, cautè tractandam; ne nos ipsos decipiamus dum ea quasi inde tradita reputemus quae non sunt; & pro determinatis habeamus quae Analysis in ambiguo relinquit, & indeterminata. At quid, inquies, de Aequatior nostra dicendum est? aut quomodo solvenda sunt ista ἐναντιορανῆτ Dicam brevi. Nempe vexanda adhuc est aequatio illa, quae nos vexavit hactenus; ut tandem quid certi prodat. Quippe simile omnino non raro patitur Aequatio Analytica, atque Proteus Homericus, (Odyss. §.) γέρων ἄλιος νημηρτῆς, Ἀθάνατος Πρωτες Αιγύπτιιος ὅς τε θαλάσης Πάσης βένθεα διδε. Utut enim νημηρὴς sit, veridica, nec plane fidem fallat; suas tamen habet insidias, λόγον θοίοιο γέροντας, Et formidabiles astutias, ὀλοφρδία τοῖο γέροντος

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
