# Opera mathematica. Vol. 1 39.1-4

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 39.1 to 39.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/39.1

Egula quae dicitur Aurea Composita, ex duabus vel pluribus RAnalogiis constat. Adeoque Regulae simplicis operatio nem aliquoties iterandam esse (saltem virtualiter) postulat lisdem autem nititur principiis Regulae compositae, atque simplicis processus: ut non sit opus longa praeparatione, sed exsemplis aliquot operandi methodum exhibere. Esto hoc Exsemplum. Si 4 Academici, in 3 Mensibus, expendant 20 libras; quot libras expendent Academici 6, in mensibus 12, sive anno integro? Manifestum est, in hac quaestione, duplicem Analogiam reperiri. Comparantur enim tum personae personis, tum tempus tempori, ut ex utrisque collatis reperiatur ratio expensarum. Resoluta itaque hac Analogia compositâ in duas simplices; Dicimus Primo, Si 4 Atademici, expendant 20 libras; quot libras expendent 6 Academici eodem tempore? (Adeoque seponimus paulisper diversorum in quaestione temporum considerationem.) Et, operatione peracta, patebit, 30 libras, a 6 Academicis, expendendas eodem tempore quo Academici 4 expendunt libras 20: hoc est, ex hypothesi, in 3 mensibus. Deinde, (resumpta jam temporis consideratione) Si sex illi Academici expendam (uti jam inventum est) in 3 mensibus, 30 libras; quot libras expenden in mensibus 12? (ubi terminus quartus De Regula Autea Composita. quartus, priori analogia inventus; sit, in secunda analogia, secundus: ut tandem habeatur terminus ultimo quaerendus.) Facta itaque operatione, prodibit Q= 120, numerus quaesitus principalis. Exposita itaque analogia composita resolvitur in has binas simplices. Idem autem omnino tandem prodiret, si prius temporis, deinde autem personarum collatio instituatur. Puta Primo, Si (quatuor expositi Academici) expendant, mensibus 3 libras 20; iidem mensibus 12 expendent quot libras? Respondendum, 89. Deinde, si (in tribus mensibus expositis) 4 Academici expendant (ut jam ex priori quaesito liquet) 80 libras; quot libras Ceodem tempore) expendent 6? Respondendum (ut ex operatione peracta liquet Jlibras 120. ste Resoluta nempe analogia composita; [Si 3. mensibus, 4 viri expendant libras 20; mensibus 12, viri 6, quot expendent? in binas simplices; alteram de temporum, alteram de personaaum, collatione. Simplices. Composita Totius processus ratio, ex se satis patet; cum non aliud sit quam operatio simplex bis peracta; nec nova indigebit demonstratione, Quod autem binis Aureae Regulae operationibus jam pera: ctum est, Potest id ipsum una operatione composita peragi: Si nempe utriusque analogiae simplicis primi termini invicem ducti, habeantur pro termino primo analogiae compositae: & similiter simplicium termini tertii, invicem CAP. 39.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
