# Opera mathematica. Vol. 1 393

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, R)AD (ELAOADVD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/393

Quod vel unico hoc exsemplo satis indicabitur. Posito quod Solis cursus annuus, per integrum Zodiaci circulum, absolvatur diebus 365, horis 5, minutis 49, 16', 460 quaeritur quantus sit illius motus diurnus medius. Hoc est, juxta leges Regulae aureae; Ut tempus annuum, 365 d, 5 h, 49', 16', 46'''; ad tempus diurnum, 24h: sic motus annuus medius, graduum 60; ad motum diurnum, graduum quot? Quoniam autem hic terminus primus, qui futurus est divisor, ex pluribus denominatoribus constat; quo melius instituatur divisio, reducendus est ille primò ad unam denominationem. In quem finem, numerus dierum 365, per 24 (numerum horarum in singulis diebus) multiplicandus, atque adjiciendae insuper horae 5 (in quaestione adjunctae) ut habeatur numerus horarum in tempore exposito, nempe 8765; Hae horae in minuta prima reductae (multiplicando per 60) adjunctis insuper 49' expositis; exhibent minuta prima, 525949: His autem minutis primis, in secunda redactis, (multiplicando per 60,) & adjunctis insuper 168 expositis habentur minuta secunda 31556956: His denique in tertia pariter redactis, & adjunctis item 46'', habentur minuta tertia 1893417406: quae expositum tempus aequant. Reducto autem tempore annuo in 24 horaria minuta tertia: in eadem etiam reducendum erit tempus diurnum; nempe primum in 24, & deinde in 60 ter, continue multiplicando, adeoque dies unus reperietur minutis tertiis 5184000 aequalis. Atque hac preparatione facta; constituatur quaestio ad hanc formam. Si in anno integro, hoc est in minutis tertiis horariis 1893417406; absolvatur integer circulus, hoc est gradus 360: in uno die, hoc est, minutis tertiis horariis 5184000, absolventur quot gradus? Et, operationibus Aureae regulae rite peractis, reperietur, ne unum quidem gradum integrum uno LRAS 37*', proxime. AAZLA ALAE

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
