Latin
CAP. XXXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 40-4
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem ea hujusmodi; Vbi data in duobus terminis ratione, tertio loco quotlibet, ut res ferat, positis, totidem quaeruntur quarti proportionales; dici haec solet Regula societatis. Nomen suum inde forsan sortita, quod in Mercatorum consortiis, sive societatibus maximi usus esse soleat. Exsemplum esto. Si tres mercatores societatem ineuntes sortem ita componant ut primus Aconferat, libras 60; secundus B, libras 50; tertius C, libras 40; (Adeoque omnium aggregatum, lib. 150. –60450+ 40) Lucrum vero negotiando conquisitum sit lib. 30. Quaeritur, quantum inde cuique debeatur? Quo autem huic quaesito satisfiat, nihil aliud requiritur quam ut Aureae regulae praxis toties repetatur quoties res ipsa postulat. Nempe si totius sortis summae 150, lucrum sit lib. 30. quantum erit lucrum partis A, seu 60? quantum partis B seu 50? quantum C seu 40? Et, facta toties aureae regulae operatione, parti A convenire comperientur lib 12: parti Blib. 10. parti C lib 8 Nam ut 150, ad 30; sic 60, ad 12; &50, ad 10; &40, ad 8. Vel, in symbolis, ut conjunctim A+BAC=Z, ad LLA LB LC sic, sagillatim, A, B, C, ad Atque ad eandem formam de aliis hujusmodi quaestionibus statuendum erit. quae cum cuivis satis obvia sint, non est cur illis diutius immoremur. Regulas quas vocant Alligationis, &Falsae positionis, intactas praetereo: tum aliis de cauns; tum quod illa non adeo frequentis usus sit; haec autem sine magno dispendio, post introductam Arithmeticam speciosam, careri possit; quae enim per eam solvi solebant quaestiones, illae quidem omnes, aliaeque plures tum facilius, tum magis perspicue, solvuntur per Arithmeticam speciosam.