# Opera mathematica. Vol. 1 40

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, FER-IECSICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/40

Causa hujus discriminis haec est; Quoniam ubi comparatio instituitur quoad Differentiam, Residua sive Excessus ejusdem semper sunt generis cum comparatis (quippe totum & pars sunt invicem homogenea;) adeoque si haec bina comparata, sint binis illis heterogenea, etiam horum differentia heterogenea erit differentiae illorum, & propterea comparationis incapax. Ubi autem comparatio fit quoad Rationem, quae emerget ratio comparatorum genus non raro deserit, & transit in genus numerosum, cujuscunque sint generis quae comparantur; & propterea, utut bina comparata binis comparatis aliis heterogenea sint, ratio tamen rationi homogenea est, ut comparationi locus sit. Et quidem cum duplum & dimidium, triplum & triens, &c. perinde pro rationum nominibus habenda sint; dimidii autem & trientis nota 1/, 1/2, numeris (fractis) accenseantur; quidni & dupli, triplive notae /, 1/2, vel 2, 3. Atque hac potissimum de causa, ego totam Rationum doctrinam Arithmeticae potius quam Geometricae speculationis esse autumo; totumque Euclidis Elementum quintum Arithmeticum esse, utut speciatim de Magnitudinibus efferantur propositiones, quae interim non minus recte de Quantitatibus simpliciter quibusvis efferri possent. Fortasse autem dicendum insuper erit, comparationem quae est quoad differentiam, simpliciter ad Quantitatem πηλικότητα, refe rendam esse; at quae quoad Rationem, ad Qualitatem ποιθτητα. Eo enim respicere videtur quae apud Euclidem exstat Rationis definitio, Αθγος στὲ δο μεγεθῶν ὁμογεγῶν ἢ κττ πλικότητα πρὸς ἄλληλα ποιὰ γεσις 3d5. Cur enim ποιὰ γίσις reddatur quaedam habitudo, ( quod solent interpretes,) non video; mallem habitudo qualitativa. Ut enim figurae Magnitudo (quanta sit) ad Quantitatem referri solet; at Species figurae, lineaeve (qualis sit,) quae in terminorum, partiumve homologarum ratione ad invicem maxime consistit, ad Qualitatem (quartam nempe istius speciem: quidni & in praesenti negotio similiter faciendum sit; ut nempe comparatio quae est quoad Differentiam dicatur comparatio Quannitativa; at quae secundum Rationem, Qualitativa. Unde, ex rationum identitate, non tam oritur Aequalitas (quae quan titatum est affectio) quam Similitudo, quę Qualitates magis quam quantitates respicit. Ex dictis itaque patet, quid sit quantitates invicem homogeneas, Quantitatum invicem comparatio CAP. 25 as, tum quoad Excessum sive Differentiam, tum quoad Rationem sive Proportionem, invicem comparare. Nempe illic quaeritur, Quanto sit hoc illo majus, vel contra; cui Subducendo satisfaciendum est: hic, quotuplum vel quantuplum sit hoc illius vel hujus illud; cui satisfaciendum est Dividendo. Illic excessus prodit, sive differentia; hic quotus, sive ratio.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
