Latin
CAP. XXXVII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
nocet enim, Datae quantitati aliam in data ratione ponere. Nempe quaeritur quantitas quarta, nquae, ad tertiam datam, eandem habeat rationem, quam habet secunda ad primam; vel, ad quam tertia data, eandem habeat rationem, quam habet prima ad secundam. Cavendum porro, ut datarum trium quantitatum, quaelibet De Proportisuo loco ponatur. Non enim promiscue quae libet in quolibetone terminis loco ponenda est, sed in suo singulae. Neque etiam illi semper pri- rite ordinanmus debetur, quae in quaestione proposita, primo occurrit. Saepe dis. enim quaestio proposita variis ambagibus &involucris involvitur; quae prius tollenda sunt, quam proportio rite constituta appareat: Ut in ea quam modo exposuimus de differentia meridianorum Atheniensis &Oxoniensis. Saepe etiam quaestio minus directe proponitur. Uti si exposita de Argenti valore quaestio, ita proponeretur, Si I0 solidi Anglicani tantundem valeant atque 2 unciae argenti; quanti valebunt unciae 12? Non enim hic 10, sed 2, est proportionis terminus primus; utut ille in quaestione primum audiatur. Ut igitur suo ponantur loco singuli termini; curandum est, ut quatuor quantitates (nempe tres datae &quarta quaesita) ita disponantur ut prima supponatur eam habere rationem ad reliquarum alteram, quam habet reliqua ad quartam. Secus enim non erunt quatuor proportionales. Adeoque, in quaestione proxime exposita, primus terminus nec erit 10, nec 12. sed 2. Secundus autem, pro libitu, erit vel 10, vel 12. Nempe, Ut 2 unciae, ad 10 solidos sic 12 unicae, ad solidos quot? Nam ut numerus ponderis zune. 10fol:: 1zunc. Qlol prioris, ad numerum valoris sui dati; sic supponi. zune. rzunc; :10fol. Qvol. tur numerus ponderis posterioris, ad valorem suum quaesitum? Vel etiam, ut 2 unciae, ad 12 uncias; Sic 10 solidi, ad solidos quot, Nam quae ratio est ponderis ad pondus, ea supponitur &valoris ad valorem. Atque haec de terminis ordinandis sufficiant. Terminis ita rite ordinatis; perinde omnino est (quod &De praxios jam diximus) sive terminum tertium in secundum, sive hunc varietate. in illum ducamus. Non modo, quia (quod modo dictum est perinde est utrum duorum secundo tertiove loco ponamus.