Latin
41.1 to 41.4
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 41.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Pando D, &c. tantundem designant; Nempe id quod ad exBipond: positam quantitatem D (quae pro uno Integro habetur) eam rationem habeat, quam habet 1 ad 2, vel 2 ad 4, vel A ad A+A, vel A ad B, vel Pondo ad Bipondium, &c. quae quidem rationes omnes eaedem sunt, sive aequales. Sed &hinc etiam patet, Rationum &Fractionum, sive identitas, sive affinitas maxima. Cum enim omnino perinde sit, sive dicamus, verbi gratia 1/2, indicare unius integri tres quadrantes, (juxta primam fractionis explicationem;) sive trium integrorum quadrantem unum, aut numeri 3 per 4 divisi quotientem, (quae est explicatio secunda;) sive denique rationem 3 ad 4, aut eam integri portionem quae ad totum eam rationem habeat, (qui est tertius explicandi modus:) manitestum est eadem opera tum Fractionem, tum divisionis Quotientem, tum Rationem, vel saltem Rationis Denominatorem, designari. Adeoque, quae deinceps de Fractionum Additione, Subductione, Multiplicatione, Divisione, aut etiam Proportione, &c. dicenda erunt: Eadem etiam de Rationibus, sive Rationum potius Denominatoribus, intelligenda velim. Quippe nil aliud sunt Fractiones ssive propriae, sive impropriae, sive etiam irrationales,) quam Rationum Denominatores. Quod quidem si satis attendat Gregorius de Sancto Vincentio, non est cur ille totum ipsius de Rationum Proportionibus, aut etiam Proportionalitatibus, doctrinam, ut plane novam venditer: nec Rationum inaequalium comparationem, quasi rem incognitam &inauditam plane exhibere videatur. Ecquis enim nescit, Regnlam Aaream, in Fractionibus exercere, nil aliud esse, quam Rationum Ratienes invicem comparare? Et sicut idem sit omnino opus arithmeticum, partium summam (addendo) colligere, atque summarum summam; ita &ad eandem Rationum doctrinam spectat, sive Numerorum, Linearum, &c. rationes; sive ipsarum Rationum rationes, contemplemur. Quod autem ille quantitatum absolutarum rationes, Rationes simpliciter appellet; rationum autem rationes, Proportiones; &Proportionum rationes, Proportionalitates; (aut etiam, si rationibus proportionalitatum, novum indidisset nomen, &sic deinceps quousque libet:) licitum omnino est, si ita videbitur, ad pleniorem accuratioremque, ubi res postulat, distinctionem, ita loqui, &vitandae confusionis ergo: At interim non inde nova magis dicenda est in Arithmeticam (vel, si libet, Geomerriam,) introducta speculatio; quam si in Additione, (ob continuas saepe repetendas operationes) libeat expositas aliquot minutas quantitates (distinctionis gratia) Particulas appellare; particularum autem collectiones, Partes; &collectiones partium, Integra; integrorum autem collectiones, Summas; &summarum denique, Summam totalem. Sicut enim eâdem arte tum particularum in Partes, tum partium in Integra, &integrorum in Summas, &c. collectio instituitur: &collectiones omnes intermendiae, quanquam praecedentium respectu, sint Aggregata; sequentium tamen, pro Membris habeantur.