# Opera mathematica. Vol. 1 41

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, FER-IECSICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/41

Ex duplici autem hac sive Numerorum, sive quantitatum quarumlibet homogenearum, comparatione; duplex oritur, quae tradita est, Progressio; quarum altera Arithmetica dicitur, altera Geometrica: (nominibus, credo, merè ad placitum impositis; cum utravis perinde Arithmeticam Geometriamve spectet; quae tamen cum hactenus obtinuerint, per me immota sunto.) Progreßionem autem diceremallem quam vel Proportionem vel Proportionalitatem, (quamquam non ignorem voces has non minus quam illam, & forsan saepius, apud authores hoc sensu occurrere) ea potissimum de causa ut vocum ὁμονυμία vitetur. Nam Proportio non raro vel apud Mathematicos non tam ἀναλογίαν, quam λόγον, rationem significat, & quidem jam fere obtinet ut ratio & proportio Mathematicis promiscue usurpentur, aliis vero scriptoribus rationis vox hoc sensu rarius occurrat, sed eo sensu in com muni loquela proportionis vox ut plurimum usurpetur quo apud Mathematicos Ratio. Proportionalitas autem, utut de progressione Geometrica minime displiceat, ut quae tantundem valeat, an tamen ad progressionem Arithmeticam ita commode referenda sit haud mihi constat Quippe Proportionalitas, vi vocis, proportionum tantum, hoc est rationum, comparationem videtur innuere, non item differentiarum. Quòd vero nonnullis placet, ut & differentia vocetur ratio Arithmetica, (& Ratio simpliciter sumpta, ratio Geometrica,) non mihi admodum placet, cum λόγον (sive rationem sive proportionem, libeat interpretari,) non nisi de ea, quam vocant rationem Geometricam, apud Euclidem usurpari video, nescio an apud Veterum quemvis alium; quod & de proportionis voce perinde intelligendum videtur. Cum vero mos ille loquendi jam obtinuerit, nos etiam eadem nonnunquam utemur formula; Arithmetice proportionalia appellando, quae sunt in progressione arithmetica, constituta. Progressio Arithmetica dicitur, ubi numeri plures (aliaeve quantitates invicem homogeneae) aequalibus differentiis (sive excessibus sive defectibus) procedunt. Ut 2. 4. 6. 8. &c. & Quead Differentiam, & quoad Rationem. 229 Progressio Geometrica, ubi plures numeri (aliaeve quantitates invicem homogeneae) eadem (vel aequali) ratione sive Progressio proportione progrediuntur. Ut 2. 4. 8. 16. 32. &c. & 3. 9. Geometrica. &c. & pariter in similibus. Ut enim progressio Arithmetica, aequalitatem Differentiarum spectat; sic Geometrica, Rationum sive aequalitatem sive identitatem dicas: Unde illic communis excessus live differentia, hîc communis ratio sive proportio, progressionis speciem determinat.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
