Latin
43
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 43-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed neque hoc semper fit; (sunt enim non raro denominatores dati, inter se primi:) neque etiam tanti est, ut minimum semper denominatorem communem studiosius prima vice investigemus; sed potius, si opus sit, fractionum tandem summa vel differentia ad minimos terminos reducatur. (Nam revera etiamsi illud prius praestitum fuerit, hoc alterum nihilominus deinceps aliquando praestandum erit. Puta, si ex fractione auferenda sit1; nec acquiescamus in aequipollentibus 3 1/, 163 sed ad minores adhuc deprimere cupiamus: minimi ad quos reduci possunt termini, communem denominatorem habentes, sunt 1/ &1/2. Residuum itaque 13– –At vero residuum hoc nondum est in minimis terminis, sed ad minores adhuc reduci poterit, nempe 1/. Si autem, omissa depressione prima, sumptis, pro 1 3 –1/2, aequipollentibus 2 16, ut habeatur residuum 1/2; deprimi tandem, sive abbreviari, semel poterit hoc residuum ad terminos 4, in eadem ratione minimos. )Si tamen se sponte offerat eusmodi communis denominator, qui minor sit quam qui ex datorum continua multiplicatione emergit; poterit quidem ille non incommode assumi; Eâ tamen lege, ut quotupluscunque sit vel quamcunque habrat rationem, denominator ille communis, ad cujusque fractionis datae denominatorem; totuplu: omnino sit, sive eandem rationem obtineat assumendus Numerator ad numeratorem datum: ne fractionum scilicet valor immutetur. Puta si fractiones, /2, ,ad eundem denominatorem 12, reducendae sint; sicut pro 3, posterioris fractionis denominatore, substituitur 12, ipsius quadruplus; ita pro numeratore 1, ponendus erit numerator 4, dati quadruplus; ut /&/,eandem retineant terminorum ad invicem rationem.