Latin
45
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 45
Unproofread scanNot analysed yet
Si major per minorem dividatur, &deinde communis divisor hic per divisionis si quod sit residuum; &sic deinceps donec eo Divisor. tandem perveniatur ut residuum nullum sit; divisor ille ultimus, est datorum numerorum maximus communis divisor. (uti ab Euclide ostensum est, 2 e 7) Si autem non prius sistatur quam ad Unitatem deveniatur; argumento est expositos numeros in eadem ratione minimos esse: quippe T, utrumque dividendo, non minuit. Sic numerorum 12 &3, maximus communis divisor sintellige, qui dicendos numeros ita dividat, ut nullum supersit residuum,) invenitur 3; quia nempe 3) 12 (4 sine ullo residuo. Sic numerorum 12 &34, maximus communis divisor est 2: Nam si 12 in 34 bis continentur, &supersunt 10; Deinde 10 in 12 continentur semel, &supersunt 2; Tandem a in 10 continentur quinquies praecise: postremus itaque hic divisor 2; est duo. rum expositorum 12, 34, maximus communis divisor. Numerorum autem 13 &34, maximus communis divisor est 1; adeoque ipsi jam inter se primi, sive in eadem ratione minimis) ut ex adjunctis operationibus patet, Atque haec ipsa methodus nonnunquam etiam in Symbolicis commode adhibetur. Exsempli gratia; a2 -e*, &a2 e. si quantitas illa per hanc dividatur, prodibit quotiens a (cujus tamen in hoc negotio nulla ratio habetur,) &residuum ae *-e'.