Latin
NLLAZERSITO
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
in numeris fractis valere docent, atque in numeris integris; eâdem opera docent etiam Rationum rationes easdem subire leges, atque rationes Absolutarum quantitatum. Superest adhuc ad perfectam Arithmetici negotii traditionem, Analytices doctrina. Quam quidem statueram praesenti operi adjunxisse. Verum cum videam jam ultra quam speraveram molem crevisse; nec interim posse totum illud negotium ita in compendium redigi, ut huic commode subjungi possit: Placuit potius rem illam totam hic intactam praeterire; adeoque &Potestatum Analysin, sive (ut loquuntur) Radicum extractionem, quaeque huic conjuncta est de Radicibus surdis doctrinam. Quae omnia aliquando forsan, modo Deus ita voluerit, peculiari seorsim volumine absolvenda spero. Adeoque pedem hic figo. FIRIS. Johannis Walisii SS. Th. D. Geometriae Professoris Saviliani, In Celeberrima Academia