# Opera mathematica. Vol. 1 45

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/45

Si major per minorem dividatur, & deinde communis divisor hic per divisionis si quod sit residuum; & sic deinceps donec eo Divisor. tandem perveniatur ut residuum nullum sit; divisor ille ultimus, est datorum numerorum maximus communis divisor. (uti ab Euclide ostensum est, 2 e 7) Si autem non prius sistatur quam ad Unitatem deveniatur; argumento est expositos numeros in eadem ratione minimos esse: quippe T, utrumque dividendo, non minuit. Sic numerorum 12 & 3, maximus communis divisor sintellige, qui dicendos numeros ita dividat, ut nullum supersit residuum,) invenitur 3; quia nempe 3) 12 (4 sine ullo residuo. Sic numerorum 12 & 34, maximus communis divisor est 2: Nam si 12 in 34 bis continentur, & supersunt 10; Deinde 10 in 12 continentur semel, & supersunt 2; Tandem a in 10 continentur quinquies praecise: postremus itaque hic divisor 2; est duo. rum expositorum 12, 34, maximus communis divisor. Numerorum autem 13 & 34, maximus communis divisor est 1; adeoque ipsi jam inter se primi, sive in eadem ratione minimis) ut ex adjunctis operationibus patet, Atque haec ipsa methodus nonnunquam etiam in Symbolicis commode adhibetur. Exsempli gratia; a2 -e*, & a2 e. si quantitas illa per hanc dividatur, prodibit quotiens a (cujus tamen in hoc negotio nulla ratio habetur,) & residuum ae * - e'.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
