# Opera mathematica. Vol. 1 47-4

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/47-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/47-4

) quod quam absurde dictum sit jam ostendimus: Inconcussa manet Euclidei dicti veritas; adeoque & quae inde rite deducuntur omnia ab Eutocio, Archimede, Pappo, Theone, aut etiam recentioribus. Nec dum necesse est, (quod contendit ille p. 148. I. 16.) ut Euclides, caeterique, in hac ceusa victi, circinum & regulam Meibomio tradant. Quae deinceps de Euclidis Demonstratione habet, (a p. 136. l. 9. & sequentibus ad p. 141. inclusive.) partim nihili sunt, partim sibi adversantur. Nam 10. Dum p. 137. 1 8. falsam esse ait 8 def 5. cui illa innititur demonstratio: hoc tantum vult; Majoris rationis eam Euclidis definitionem, ei, quam appellat Meibomius majorem rationem, minime convenire. Quod quidem verum est. Siquidem per rationem majorem aliud vult Euclides, aliud Meibomius. Definit autem Euclides, non quid Meibomius, sed quid ipse per Majoris Rationis appellationem intellexit. Et quidem recte. Quippe eodem sensu ubique in suis propositionibus intelligitur major ratio, quo in illa definitione intelligendam esse dixerat. Quod neque Meibomius negari poterit: ut nec, Euclidis propositiones omnes, eo sensu intellectas veras esse: Hoc est, quo sensu se intellectum vult Euclides, eo sensu quae dixit vera esse. 20 Dum pag. 141. perhibet demonstrationem illam ex 8 def. 5. petitam ineptam esse: videtur haud satis intellexisse, quid sit, apud Geometras, ex definitione demonstrare. Posito enim, quod ea sit majoris rationis definitio, quae habetur 8 d5; non aliter demonstrare debuit, rationem, de qua 8 e5 agitur, majorem esse; quam ostendendo, majoris rationis definitionem huic convenire: quod ibidem ab Euclide factum est; nec (si demonstrationem eam satis intelligat) Meibomius id inficiabitur. 30 Quod autem habet, p. 137. l. 10 Nempe, ut majori certitudine omnia clarescant, se novum adhuc suum quoddam de rationibus Geomemetricis inventum nobis non invisurum, ex quo, siquid tamen certi a mertalibus comprehenditur, evidentissimam doctrinem de rationum magnitudinibus explorandis hauriomus: cujus quidem inventi summa haec est, si rationis antecedentem terminum multiplicemus, fit rationis additio, adeoque ratio augetur, hoc est, fit major; sin consequentem, fit rationis ablatio adeoque ratio minuitur, hoc est, fit minor. Hoc, inquam, suum fortasse esse poterit; at certe novum non est inventum: quippe nemo hoc non novit, (id ipsum nempe tradit ea quam ille oppugnatum it 8 e 5.) sed & sibi adversatur vel maxime. Nam, juxta hanc regulam, si rationis †/, consequentem 5 multiplicemus in 114 – 1/2, ut fiat ratio? (nam 5x1 /2 –7,) minuitur ratio 1/2, ablatione rationis?. Non itaque major erit ratio / quam? (quod vult Meibomius,) sed minor erit.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
