Latin
48
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 48-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item rationis †sive 3 1/2, antecedentem 20, multiplicemus in 1/3 –/,ut fiat ratio //(nam 20*13–28) hoc est †/,augebitur ratio /,adjecta ratione 1/; adeoque ratio 1/ hoc est /2, major erit quam 1 /hoc est /; non autem (quod vult Meibomius) minor erit. Deinde vero a pag. 141. ad p. 148. inclusive, vix quicquam occurrit novi: sed eadem subinde canitur cantilena. Quod enim p. 147. ex Harmonica producitur, parum ad rem spectat: quippe de Intervallis tantum agit, non de Rationibus: (aliud autem esse Intervallum, διάστημα, aliud Rationem, λόγον· Ex Theone Smyrnaeo modo dictum est: quod cum non satis animadverterit Meibomius, quae ex Harmonicis sibi favere putaverit, revera fraudi sunt.) Ecquis enim dubitat, quin inter 6 &3, atque inter 3 &6, idem sit intervallum? (aut etiam inter Patrem &Filium, atque Filium &Patrem? )at interim eandem aut aequalem esse rationem (hoc est, Relationem,) 6 ad 3, atque 3 ad 6, sive Arithmeticam, sive Geometricam, haud quisquam dixerit, (nisi qui &relationem Patris ad Filium, &Filii ad Patrem, tantundem esse dixerit.) Nam, quod ad rationem ut loquuntur Arithmeticam, 6 est ternario major quam 3; at 3 ternario minor quam 6: Quis autem ternario majus esse, &ternario minus esse, tantundem esse dixerit? Quod autem ad rationem attinet Geometricam, est 6 duplum ae 3, at 3 est subduplum τοῦ 6: nempe illud, duplo majus; hoc, duplo minus: Quis autem, duplo majus, &duplo minus, tantundem esse dixerit? Quod autem p. 146. l. 3. insinuatur; Caeterum facile quoque ex his colligitur, diversi generis rationes, excessivam &defectivam, inter se, quatenus una alterâ major est, ant minor, comparari non posse: quod comparatio ejusdem generis nomina requirat: Et p. 153. l. 17. Excessivas rationes cum excessivis, &defectivas cum defectivis solum comparari posse Et similiter p. 129. l. 14. p. 148. l. 1. Et alibi. Mirum est qui dixisse possit. Nam &ipse hujusmodi comparationes multoties instituit. Puta p. 140. l. 21.