# Opera mathematica. Vol. 1 5-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, A MARCO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/5-2

Uiut ego interim nihil ex Harmonicis productum video, quod vel profundae admodum sit speculationis, vel sensis suis impense faveat, Priusquam autem novae hujus doctrinae medullam attingam, occurrit in limine, quod monet, praef. p. 6. de Authorum locis aliquot, quae Graece & Latine edenda censuit. Quantum, inquit, in vertendis illis & emaculandis (utinam non & commaculandis aliquoties) praestiterim, illi demum cognoscent, qui aliorum versiones in spexerint. Nam & (quod quidem verum est, nec vel ipse hac ex parte excusandus est) doctißimi quidem viri, in his interdum hallucinati sunt. Quam enim, inquit, turpe est, quod Jos. Scaliger, vir in Graecis & Latinis literis summus, ὀρθογώνιον ὑπὸ AB, BT, interpretatus sit, Clavium aliosque, etiam doctos viros, sequendo, s Rectangulum sub AB, BC,J cum vertendum esset s Rectangulum ab AB, BC,] nempe contentum, πειεγέμενον. Quod quidem, utut censuram forte aliquam mereri possit, (nam revera, τὸ ὑπὸ AB, BT, vel ut brevius dici non raro solet, τὸ ὑπὸ ABT, latinius dicendum esset, quodrectis AB, BC, vel simpliciter, quod ab ABC, continetur rectangulum;) tamen nec adeo turpe est hoc Sphalma, (cum sensum haud omnino immutaverit,) nec etiam ab ipso primo detectum. Id enim jam olim, ante annos plus triginta notaverat Honoratissimus D. Henricus Savilius, (a me non sine honore nominandus,) in suis ad Euclidem praelectionibus. Verùm id omnino turpius est, quod ab hoc authore saepissimè peccatur; dum nempe, (illud Scaligeri mendum vitare volens,) τὸ ὑπὸ, & τὸ ἀπὸ, (quae apud Euclidem, reliquosque, accuratissime distinguenda sunt, quippe diversi admodum significatûs,) ille plane confundit; utramque exponens per Latinorum a, vel ab. Exemplum esto, pag. 48. l. 17. ρημὶ δὴ, ἔτι ἄρα τὸ ἀπὸ AΘ ἐπὶ τὴν ΘἩ, πρὸς τὸ ἀπὸ Τῳ ἐπ τῆς Θ Σ, μείζόνα λογον ἔχει, ἥπερ τὸ ἀπὸ AΘ πρὸς το᾽ ὑπὸ ΒΘΓ τυτίστι, το᾽ ἀπὸ A Θ ἐπ τὴν ΘἩ, πρὸς τὸ ὑπὸ ΒοT, ἐπτ OH. Ubi ni accuratissime distinguantur το ἀπὸ, & τὸ ὑπὸ, (quorum illud quadratum innuit, hoc Rectangulum,) nihil inde sensus elicietur, sed confundentur omnia. At horum ille utrumque per a, vel ab indiscriminatim reddit, Et, nisi ex abundanti supplevisset voces Quadratum & Rectangulum, quae in Graeco textu non habentur, confudisset omnia.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
