Latin
FVVNNNIPEN
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 50-3
Unproofread scanNot analysed yet
ob radicem aequationis nostrae quaerendam q, impossibilem, vel saltem variam: Utrum horum esset, inquirendum putabam. Quamvis enim nulla omnino sit aequatio cubica quae saltem aliquam non habeat radicem possibilem; attamen interea fieri posse putabam, ut radicum illa quam nostrum exigat negotium impossibilis foret. Si autem non impossibilis, saltem ut varia sit, putandum videbatur; &propterea propositionem expositam haud esse veram, utpote quae supponit lineam DD bisectam in p, (adeoque &inscriptam OO bisecari in π quod si pD sursum, &pD deorsum, sumendae (quarum indifferenter utraque ra