# Opera mathematica. Vol. 1 50-3

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, FVVNNNIPEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/50-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/50-3

ob radicem aequationis nostrae quaerendam q, impossibilem, vel saltem variam: Utrum horum esset, inquirendum putabam. Quamvis enim nulla omnino sit aequatio cubica quae saltem aliquam non habeat radicem possibilem; attamen interea fieri posse putabam, ut radicum illa quam nostrum exigat negotium impossibilis foret. Si autem non impossibilis, saltem ut varia sit, putandum videbatur; & propterea propositionem expositam haud esse veram, utpote quae supponit lineam DD bisectam in p, (adeoque & inscriptam OO bisecari in π quod si pD sursum, & pD deorsum, sumendae (quarum indifferenter utraque ra

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
