Latin
50
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 50-6
Unproofread scanNot analysed yet
censeamus, quam quòd ille, numeri 2 sit potestas secunda, sive Quadratum; hic, quarta, sive Biquadratum: Et, eadem decausa, numerum fractum †/,majorem quam /,quia radicis 1/2, ille quidem quadratum, hic biquadratum: Duorum vero, fracti nempe ᾷ, &integri 4; aut etiam fracti 1/2, &integri 16; neutrum majorem esse, aut minorem, putandum sit; quia nullius radicis, sive integrae sive fractae, uterque possit potestas esse. Quae omnia quam absurda dicta sint nemo non videt. Nam (praeterquam quod falsum sit, numerum 1/2, majorem esse quam ✝2 partem toto; item, numerorum 4 &/2, vel 1/ &16, neutrum majorem minoremve esse;) considerationis est omnino extraneae ad numerorum inter se majoritatem, aut minoritatem, sive excessum &defectum, aestimandum, quod sint tertii alicujus, forinsecus assumendi, potestas aliqua. Et quidem non magis est essentiale numero 64, ut sit potestas secunda, puta radicis 8; quam ut sit potestas tertia puta radicis 42 aut etiamsexta, radicis 2; sed &quarta, radicis V8 sive 2V2; &quinta, radicis V164; aut duodecima, radicis Va; item prima, radicis 64; &subsecunda, radicis 4096; &subtertia, radicis 262144; &potestas subsesquialtera, sive subsemitertia, radicis 512: &sequitertia, sive quartae subtertia radicis, I6V2. Et sic in infinitum. Quodque de radicis numerosae potestatibus dictum est, id universim valet de cujuscunque generis aliis, &speciatim, de Rationibus, gradatim multiplicatis. Adeoque omnino ineptissimum est, earum magnitudines, ab eo quem habent potestatis gradu aestimare. Addo in super, superiorem potestatem sive gradum nonnunquam minoris esse magnirudinis: Nec quidem sumptis tantum variis radicibus, puta16, quadratum numeri 4, majorem esse quam est 8, cubus numeri 2; sed &eadem sumpta radice, quae putà minor sit quam 1. Nam radicit, potestas tertia, seu cubus, 3, minor est quam ejusdem quadratum 1/: Eodem plane modo quo radicis siverationis expositae? (subdupls) ratio triplicata sive potestas. tertia 1/ (suboctupla,) minor est quam ejusdem ratio duplicata, sive potestas secunda 1/2 (subquadrupla;) utut illa superioris gradus, sive denominationis, potestas sit; haec inferioris.