Latin
A MARCO
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 51-3
Unproofread scanNot analysed yet
A MARCO MEIBOMIO Conscripti; Refutatio. Um, currente prelo, ad Operis Arithmetici Cap. XXXVII perveneram, incidi in Marci Meibomii De Proportionibus Dialogum, anno superiori Hafniae magnâ quidem cum pompâ sed infeliciter editum: Cumque illius Refutationem aliquam illic haud incommode inserendam putaveram, adeoque hanc quae sequitur meditatus eram; vidi molem eousque excrevisse ut vix opportune uno Capite coerceri possit; nec etiam, citra injuriam, Lectoris patientiam nimia digressione, detineri posse. Adeoque, levi illic commonefactione habita, integram ejusdem Refutationem, in hunc locum, seorsum rejiciendam putavi. Virum Equidem autumo haud indoctum; Adeoque num quae illic edidit serio protulerit, an joco potius, &quasi ludendo, dubitandum forsan erit. Novimus enim &magnos viros nonnunquam ludendo quasi, &tanquam ironice, illud proferre, quod ne quidem ipsi per omnia verum putant. Ut, qui Moria Encomium scripsit, vir ipse interim prudentissimus; Item, qui de Vmbra Asini; qui, in laudem podagrae; &quae similia. Quo referenda sunt Kepleri somnium; aliusque de Novo Orbe, (sive Incolis Lunae,) tractatus; &quae sunt hujusmodi. Ubi ingeniose multa dicta sunt, &quidem non parum subest veri; at interim nemo sobrius authores illos per omnia serio loquutos suspicabitur, sed saltem seria ludis immiscuisse. Et quidem si hoc pacto se intellectum velit Clarissimus Vir; exiguum est admodum quod ego in contrarium dicendum habeo: Nisi quod nollem sacratissimum Dei nomen, quod in Praefatione sua aliquoties usurpatum video, ludendo usurpari. Quippe sacratius illud est quam ut jocis nostris ironicè immisceatur. Caetera quod spectat; possum quidem ego sive ludos suos, sive joco seria, atque ingeniose dicta in re ludicra, aequo animo ferre. Nec enim ego quicquam video, quidni &in Mathematica, utut severa disciplina, etiam ludere quantisper liceat; &,reliquorum asperitatem, lepide, faceteque traditis, nonnunquam demulcere.