Latin
52
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 52-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tres magnitudines (centinus) proportionales sint, (puta 1, 2, 4, vel 1, 10, 100,) prima adtertiam (1ad 4, vel 1 ad 100) διπλασίονα, duplicatam rationem habere dicitur ejus, quam habet ad setundam (1ad 2, vel 1 ad 10;) At cum quatuor magnitudines (continue) proportionales fuerint, (puta 8, 12, 18, 27,) prima ad quartam (8 ad 27) triplicatam rationem habere dicitur ejus, quam habet ad secundam, (8 ad 12.) Est itaque ratio 1/, duplicata rationis 123 &180, duplicata rationis 1α; (non subduplicata, sive, ut Meibomius loquitur, subdupla:) &1/2', triplicata (non subtriplicata) rationis 1/ sive°. Quod autem ille hic habet de octava quinti, est nihil ad rhomibum. Quippe ea propositio, (quae nempe rationem 1/2 minorem esse statuit quam 3; atque 12 minorem quam ,3; &denique 2,, minorem quam 12,) nihil habet commune cum decima definitione quinti, ubi definitur quae ratio dicenda erit διπλασίων, πριπλασίων, duplicata, triplicata, &c.) Non enim quia ratio rationis duplicata aut triplicata dicitur; ideo &major dicenda erit: nec, si minor sit; duplicata, aut triplicata, dici non poterit. Sed ad hoc, ut ratio rationis duplicata, aut triplicata sit, vel etiam subduplicata, subtriplicata &c. omnino accidentarium est ut sit major, aut minor. Est quidem ratio dupla, tripla, &c. λόγος διπλάσιος, πιπλάσιος, &c. major semper quam simpla: (puta aA, 3 A, &c. major quam 1A1) a vero ratio rationis duplicata, triplicata, διπλασίων, τριπλασίων, &c. nunc major est nunc minor: Hoc est a2, a᾽ &c. nunc major quam a; si nempe amajor quam 1: nunc autem minor; si nempe a minor quam 1. Ut &superius ostensum est. Quum itaque illic subjungit, p. 173. l. 23. Quare, secundum Euclidis doctrinam, prima ad secundam, 8 ad 12, majorem rationem habel, quam ad quartam 8. ad 27. omnino verum est, per 8e5. Dum autem addit, &ratio 8 ad 27 subtripla est rationis 8, ad 12, hoc falsum est. Nam &ratio 1/2, seu? major est quam, „; per 8e5 &haec interim illius triplicata, adeoque potestas superior, per iod 5. Cumque ille rationem rationis triplicatam, τριπλασίονα, ita πειρράζει, (lin. 22.) acsi fit ut 3 ad 1; &subtriplicatam, ὑποτριπλασιονα, ut 1 ad 3: iterum hallucinatur. Dixisset enim, non ut 3 ad 1, sed ut cubus ad radicem, seu ut Q ad P, vel R3 ad R: item non ut i ad 3; sed ut radix ad cubum, seu ut T ad P, vel R ad R. Aceoque ad Euclidis mentem pulchre constarent omna, quae Meibomius perperam interpretando luxavit misere, Quae pag. 174. &deinceps ad finem, de Rationum inter se Rationibus habet; haud caeteris saniora exsistunt. Versantur autem ea partim in evertendis eis quae a Gregorio a S Vincentio hac de re traduntur; partim in nova sua dectrina eruenda. Gregorium ille multoties sollicitat; Puta, Praef-pag. 5. 19. Hujus, inquit, errores, quod plane insignes sint, totumque orbem irretitum teneant, clarius demonstrandos duxi, ut omnes viderent in circuli quadratura perficienda, non plus novi quam falsi ab ipso esse reperium.