Latin
TITTAMARIERIIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
Non interim ignoro quid huic replicationi solide reponi possit, si rem pressius perpendamus, (nempe, radices utrobique affirmativas invicem esse comparandas, &aequales esse debere ut constet propositum; non aequationis unius affirmativam, negativae alterius;) Nec enim negamus aequationibus illis id subesse quod rem praesentem determinet; sed accuratius adhuc illas contemplandas esse diciQuod &nos deinceps mus, quo illud quicquid sit eliciatur. facturi sumus. Ut itaque de praesenti negotio rectius statuatur, separabi. mus, quas hactenus conjunctim tractavimus, duas aequationes, nempe, 9dq2 q' –27d2g, quae respicit pD deorsum sumendam; &9 dq2 -q1 –27d2g, quae respicit pD surium sumendam, (ut ex propositae quaestionis analysi liquet;) Et quidem in aequatione illa resolvenda ponitur r –3d–q, in hac: 1 3d=2q. Utrobique autem (posito g= 2 d) provenit r2 –274*, adeoque r= E 3dV3. Et propterea illic C 3dV3 *3d. Hoc est, si de pD deorsum quaeratur, duae proveniunt radices, altera affirmativa, +3dV 3 –3d, quae propterea revera deorsum prout supponitur sumenda est; altera negativa, -3dV3 –3d; quae propterea in partem suppositioni contrariam tendit, (nam deorsum -3dV31– 3d, tantundem est atque, sursum *3dy(3 *3 d. )Contra vero, si (juxta secundam aequationem) quaeratur de pD sursum; duae sunt &hic radices; altera affirmativa F 3dV3 1 3d, quae propterea revera sursum tendit; altera negativa -3d V3τ 3d, quae, in contrariam partem exponenda, revera deorsum tendit; (quippe sursum –3dV31 3d, tantundem est atque, deorsum †3dy3 –3d.) Adeoque utramvis aequationem resolvamus, perinde omnino est, quippe eaedem utrobique proveniunt radices: cum hoc solo discrimine, quod quae in una aequatione radix est affirmativa, eadem in altera est negativa, &contra. Utrovis modo, id constat, pD sursum sumendam, esse †3d V31 3d; deorsum vero, +3dV3 –3d; adeoque nec DD bisectam esse in p, nec OO in π; &propterea απ, diametro AP parallelam, non et ipsam esse diametrum. Atque hactenus videamur aequationis nodum satis solvisse. Ne tamen ea de re nimis securi simus; en nova statim hinc prodit difficultas. Annon enim quam hactenus consideravimus recta DD, eadem plane est, in casu a te posito, atque AD?