# Opera mathematica. Vol. 1 54

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, R)AD (ELAOADVD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/54

&c. (quia nempe 324–12 & 2x3–6.) Cum enim in singulis integris, continuantur quatuor quadranter; in tribus integris continebuntur quadrantes ter quatuor, hoc est duodecim; sic de caeteris. Item 11–111–1. 631 &c. eadem plane de causa. Et in Symbolis pariter A =P. QAT ZAC15 &c. Atque haec quidem numeri integri mistive in fractionis formam reductio non raro usui est, praesertim in addendis, subducendis comparandis, hisce numeris fractionibus immistis: Sicut, e contra, fractionis impropriae ad numerum integrum mistumve reductio, ad earundem aestimationem facilius & clarius mente assequendam maximè conducit. Fractionis ad minimos terminos reductio, ex dictis Cap. XLII. satis innotescit. Diviso nempe utroque termino per maximam communem mensuram (quae ex ibidem traditis inveniatur,) prodeunt termini in eadem ratione minimi, sive inter se primi: adeoque minimi qui eundem fractionis valorem diviso scil. tum numeraexhibere poterunt. Sic 2 =3, tore tum denominatore per 3. Et 33– 1/2, & 15 – 5, (divisi? nempe tùm numeratore, tum denominatore, illic per 5, hîc per 7.) Sic 13–1 =11 &c. Item ECG B = ACIBC – A. (dividendo utrinque per B.) SicDC QLIbE DatSb ATB (divisione facta per C. ) Et a +b ab ψʼb2 —a -be a4b a*b. Item * – (facta utrobique divisione per b – c.) Et amiliter in aliis. Estque haec fractionum ad minimos terminos reductio, ad faciliorem valoris aestimationem apprime utilis. Ecquis enim non facilius intelligit & mente concipit fractionem sive rationem 1/2, vel 1 ad a; quam 82 vel 783 ad 1566? Adeoque tum fractiones tum Rationes commodius exprimuntur (caeteris paribus) in minoribus quam in majoribus terminis; & propterea, (nisi quid speciatim aliquando altioris momenti impediat,) ad terminos minimos reducendae.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
