Latin
56
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 56
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc sensu Ichannes Baptista Porta, Neapolitanus, librum De Zipheris, sive furtivis literarum Notis, conscripsit: Trithemius item de Sieganographia libellum conscripsit, abstrusum satis; quem inter alios, Gustavus Silenus explicandum suscepit. Item Blaisius Vigenerius (Gallice) &alii de ejusmodi Zipheris libros ediderunt. Sed &novae indies methodi per Zipheras scribendi excogitantur, &in rebus majoris momenti, ab iis praesertim qui Principibus sunt a secretis, usui aptantur: saltem quoties aliquid occulte scribendum est, quod nollet scriptor etiam intuentibus innotescere. Hinc voces illae Ciphrandi &Deciphrandi ortum habent; est enim ciphrare, aliquid ciphris commitere, seu occulte scribere; Deciphrare vero est ciphras explicare vel quid sub ciphris occultetur interpretari. Atque haec quidem occulte scribendi ratio flagrante nuper apud nos Bello Intestino admodum erat familiaris; adeo ut vix quisquam esset alicujus notae vir, qui non, in rebus majoris momenti communicandis, hujusmodi ciphras adhibere solebat, scriptasque ad suos epistolas hujusmodi involucris obtegere; ut, si in hostium manus perveniant, non intelligantur. Et hujusmodi quidem scripta non pauca, in itinere suo intercepta, nobis explicanda tradebantur; diversis quidem occultandi methodis involuta, adeoque alia aliis explicatu difficiliora; &quidem nonnulla tam insuperabili difficultate obvoluta videbantur, ut fere de illorum explicatione desperaverim, nec nisi post diuturnam inquisitionem incredibili labore tandem superaverim. Quorum non pauca specimina in publicâ Bibliothecâ Bodleiana Oxoniae conservanda tradidi, ubi &conspicienda manent. Duplex erat hujusmodi apud Romanos scribendi ratio; quarum vestigia saltem ad nos pervenerunt: Altera per Notas (ut loquuntur) altera per siglas: Quarum utraque partim expeditionis, partim occultationis causa erat adhibita. Per Siglas scribere dicebantur, cùm singulis fere literis totidem De Figuris Numtralibus. GAP. 9. dem voces designabant. Sic Romanorum Nomina &Pranomina non raro pingebantur. Sic M. T. Cicero, pro Marco Tullio Cicerone, ponitur. Ita per C, Caium; per D, Decium; per P, Fublium; per Q. Quintum; per On, Cneum: per A, Aulum, intelligebant: (unde lis illa, inter Criticos, de illius nomine qui Noctes Auicas scripsit; quem alii Agellium, alii Aulum Gellium, dicendum putant. sic S. P. Q. R.