# Opera mathematica. Vol. 1 59

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/59

Prima inquit, progressio est retionis duplae; altera, triplae; tertia, quadruplae; quarta decuplae; quinta sesquialterae. &c. Per rationem itaque fundanam, λόγον ποθμενικὸν, Radicem intelligit, sive potestatem primam, uti manifestum est: contra quam ipse alibi p. 137. l. 15. rationem aequalitatis? (non autem ut nunc, Radicem seu potestatem primam,) appellat rationum omnium Fundamentum & principium. Sed aliter adhuc p. 15. l. 13. eodem fundanae rationis nomine, intelligit rationis in minimis numeris designationem; Sic, inquit, ex /. 3. 12. quae omnes sunt in ratione sesquialtera; fundus est, πυθμὴν, sεu πυθμενικὸς λέγος, fundata (lege fundana) ratio, /2 quae primis inter se nimeris comtrehenditur. Et sic de caeteris. Et similiter p. 165. l. 20. Adeo sibi inconstans est in suorum terminorum acceptatione. At, inquam, quicquid sit quod hac appellatione alibi velit, manifestum est eum per rationem fundanam, hic intelligere, radicem sive potestatem primam. Hinc autem continua multiplicatione (sive ut ille doqui malit, continua radicis fundanae adpositione) emergit sseries Geometrice proportionalium ab 1 seu 1† inchoata; hoc est, continua potestatum series; Quarum Radix, prima est; quadratum, seu ratio duplicata, secunda; (reliquaeque juxta numeros naturales deinceps denominandae;) ratio autem aequalitatis T, potestas nulla. (Et quidem si satis intellexisset Meibomius, hoc nihil aliud esse quam quod universim tradi solet, nempe 1. 2p. 23. Pr. 2. 23. &c. scu I. a. aa. caa. adaa. &c. aut 1. a. a8. a8. a*, &c. esse Geometrice proportionalia; eorumque indices, sive exponentes potestatum, 0. 1. 2. 3. 4. 5. &c. arithmetice proportionales: Non esset cur ille, perplexâ suâ rei facillimae traditione hanc sbi & aliis molestiam crearet.) Per rationum rationem itaque nihil aliud hic intelligit Meibomius (utut illud definitione sua satis obscure tradiderit quam mutuum ad invicem situm seu ordinem quem inter se habent duo pluresve termini ejusdem progressionis Geometricae ab 1 inchoatae. Adeoque rationem iriplem ad duplam esse ut 3 ad 2, hoc est, in ratione sesquialtera; nil aliud sonat, quam ejusdem rationis rationem triplicatam ad duplicatam, esse ut ejusdem radicis potestas tertia ad secundam, cujus indices sive exponentes 3, Z, sunt in ratione sesquialtera; Sed & ultra notandum est, se in seriem suam nullos alios terminos admittere, quam qui fiunt continua appositione rationis fundanae: adeoque, in expositarum suarum serierum qualibet, rationes expositis intermediae nullum in suis seriebus locum habent.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
