Latin
6.12 to 6.14
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 6.12-14
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Insula Zocotora, ad Mare rubrum posita, unde Aloe Zocotrina nomen sortitur, a nautis vulgò dicitur Jacatra: item Succus, Italice succo et sugo, Hispanice Xuga, Anglicejuyce, quae omnia a sugendo dicta:) Illud autem n in tundo, fundo, scindo, findo, pando, linque, lingo, jungo, et similibus, adventitium esse, inde magis liquet quoniam in derivatis frequenter excidat; dicimus enim tutudi, fudi, scidi, fidi, liqui, &c. &a pande, passum, a jungo jugum, et a λείχω non modò lingo dicitur, sed et liquor, liquidus, (unde liquido et liquet. )et Anglicum lick, quae quidem omnia ab Hebr. 717 vel saso) descendunt: sic a Triginta, trigesimus, à τριάκοντα τριάκοσος, ut supra dictum est. Sic a σκάζω (claudico) σκάνδαιλον: sed et seando, et scala, et σκα ληνὸς, quod ideo potiùs moneo, ut Geometricae vocis σκαληνὸς ὅriginem obiter tradam. Formatur enim σκαληνὸς quasi à σκαλὸς vel σκαλάα, aut ejusmodi aliquâ voce (cui Latinorum scala videtur affinis) quam a σκάζω vel σκάω facile descendere posse nemo dubitabit, ejusmodi enim terminationes praeter radicis sub stantiam satis frequenter accedunt, ut in ipso σκάνδαλον, ἀμαρτωλὸς, διδάσκαλος, διδασκαλία, διδασκαλικὸς, διδασκαλεῖον, &c. satis patet, sic et ab ὁμὸς, ὁμαλὸς &ἀνώμολος, &ab ἔἴκω εἴκελος: A σκαλὸς vεrò, vel σκαλάω, vel ejusmodi voce aliâ, facile fiet σκαληνον, ut a Μαγδαλὰ Μαγδαλήνη: sic κdρα κάρηνον, item γαλήνη (Eustachio teste) a γελάω quod ipsum a γαίω(unde &γηθέω gaudeo;) ut autem γαίω, γελάω, γαλήνη, sἰc σκόζω, σκαλάω, σκαληνὸς dici possunt: pari modo &ππάργανον, σπαργάνοω, σπαργάνωσις, sive à σπαράσω sive σπαργάω: sic &ab ἔργον vel ἐργάζω, dicuntur, ἀργαλέος, ἐργαλεῖον, ὄργανον, Ἐργάνη: item a στάρὶς, σταρυλὴ &σταρυλῖνος: sic a καίω seu κάτ (uro) fiunt κᾶλον (lignum) &κῆλον jaculum ligneum, item κήλων &κηλώνεlor tolleno. Nec quicquam in contrarium suadet vocum significatio: Conus enim ille Scaleniis dicitur, qui erectus non est.