# Opera mathematica. Vol. 1 6.15-19

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 6.15 to 6.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.15

sed magis in alteram partem propendet, hoc est, cleudicat; quid enim aliud est claudicare, quàm non erectus incedere, sed ad latus alterutrum inclinatus? Atque eodem plane sensu Triangulum illud Scalenum dicitur, quod aequicrurum non est, sed, propter crurum inaequalitatem, in latus alterum inclinatum. Sic etiam ab eadem claudicationis sive inclinationis notione, voces scando & scala non abludunt; in plano siquis incedit, non ille scandere sed ambulare dicitur; quod autem ad perpendiculum erigitur, est illud vix aut ne vix scansile; adeóque illud solummodo scandimus, quod est inclinatum sive acclive: siquando autem erectum illud sit ad cujus summum ascendere velimus, ilud Scalae inclinatae auxilio faciendum erit; ideóque παρὰ τὸ σκάζειν scala dicitur, eadem ratione quâ παρὰ τὸ κλίνειν κλίμαξ. Sed de σκάζω, σκαληνὸς, & scando hactenus. Ut autem n vel m adventitium non rarò inseritur, sic e contra n vel n radicale non rarò excidit, ut ubi Hebraeorum Nun transit in Dages: & ab Hebraeo Nimrod fiunt Graeca Νέμβρωτος & Νεμβρὼδ (inserto β ut in μέβλωκα, μεσήμβειον) &, apud Josephum, Ναβρώδης, extrito μ radicali: ut literae nvelm (saltem insertae) minor ratio in derivationibus habeatur. A Centum, fiunt Centies, centuria, centenus, centenarius, centurio, &c. Ut autem ab ἕκατον centum, sic a χίλια fortasse millia dici poterit, mutato χinm, ut cum a τρέχυ in Aoristo secundo fit οἔδραμον pro ἔπραχον, & inde δρόμος: quae tamen si formari dicantur tanquam a δρέμω & non a πρέχυ, saltem erunt δρέμω & τρέχωυ cognata. Sic quem vocant Graeci Ἰάκωβον, Latini Jacobum, Hispani Jago, Galli Jaques, hunc Itali Jacomo appellant, & nos James. Deinde cum χ & 9, quamvis non ejusdem organi, sint tamen literae invicem commutabiles, (ut supra ostendimus, in χοῖνος funis, γίω (χίδην) fundo, οὐγχυσις consusio, ἄζω ἔχιδον findo, &c. ) ipsa π, 9, β, cum literam (ejusdem organi) commutari posse aliunde liquet; dicimus enim a δαπάνη damnum, ab ὑπνος somnus, sic ab ὅπατος (vel () summus; sic summitto, summoveo, pro submitto, submeveo; item πολὺς multus, (nisi forsan aμάλα vel μάλιστα, ἀ in u, ut in ταλῶ tulο tuli, κραιπάλη craρula, στραγγαλῷ strangulo, ἀγκύλος uncus θέαμβος triumphus; at saltem μάλα & πολυ apud Graecos, sunt cognatae siguificationis, quidni & originis; quàm apud Latinos multum & plus:) μολύνω polluo (nisi forsan à παλάστω contamino, unde πηλὸς coenum, lutum; vel potiùs a porro, sive prorsus & lub, unde lutum & lues, & fortasse abluo, deluo, &, medicam diluvium, illuvies, colluvies, potiûs quam a lavo, quod est alterius conjugationis:) sic μέρος pars, vel utrumque (forsan a ban) & μοῖρα Parca (nisi potiùs, ut Gatakero videtur, a περατῶ unde πέποωται itaque videntur olim Pariae dictae quae nunc Parcae: inde Propert. I. 3. el. 4. ubi nunc parca legitur, veteres codices habere perhibentur parta; Optima mors Partâ quae venit apta die, i.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
