# Opera mathematica. Vol. 1 6.24-27

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 6.24 to 6.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.24

Verùm ego Mille & Millia, potius a μύεια, quam χίλία, deducerem; (nisi potius vox sit ab utrisque conflata; nam principium potius μύεια exhibet, & finis χίλια:) nam A &ρ facile transmutantur. Sic perinde dicitur κείβανος & κλίβανος: parum & paulum, utrumque a παῦρος: sic ρραγίλλιὸν scribunt Graeci quod Latini flagellum: γράρω & γλάρω voces sunt affines utraque a ἀτ, sic σαλμὸς scalmus, à σκαίρω salio, Etymologo teste; sic Willelnus Graecè Ἰλεξμὸς scribitur; ἐπεεία, Hispania, & Hispalis; sic puer, puebus; tener, tenellus; pulcher, pulchellus; liber, libebus; aliaque multa. Sic a Graeco λεειον fit Latinum lilium, & forsan ab ἔρος vel ἔειον, vellus, (quanquam Varro & Plinius a vellendo volunt, unde vulsuram consura priorem probatum eunt: fortasse tamen a μάλλος vellus) Sic ab Ruistola, Apostolo, Capitulo, dicunt Galli Epistre, Aponc decantatus ille Alcibiadis Tranlismus, a propronun quo nomine ab Aristophane irridetur in Vespis, Εἴτʼ Ἀλκιοιοάδης εἴπι πρὸς με τρυυλίσας Ολᾶς; Θέωλος τὴν κεραλὴν κόλακος ἔχει, cum dixisset, ὁρᾷς, Θέωρος τὴν κεραλὴν κόρακος ἔχει, adeoque Theoro, pro capite Corvino (hoc est, nigro) Adulatoris caput tribuit; salsè quidem & pro more suo. Et quidem R& L in omnibus linguis facilè invicem commutantur, ut notat doctissimus Causabonus ad Persii. Sat. 5. vers. 22. Numeros Ordinales quod attinet, illi a Cardinalibus derivantur omnes, praeter primores duos. Primus nempe, quasi Proimus, dicitur a Graeco πρῦτος, mutata nempe terminatione superlativi Graeci in terminationem Latini, hoc est, τoς in mus. Vel etiam (quod eodem recidit) a Graeco πρὸ, Poeticè πραὶ, fit Latinum prae, & inde prior & primus. Hoc enim dicere mallem, quàm pridem, prior, primus; cùm vox pridem videatur idem esse ac prius demum: vel saltem prae cum expletivo demum compositum; ut in idem, ibidem, itidem, identidem, tantundem, & similibus. Secundus autem a sequor dicitur, ut oriundus ab orior: Quod autem per C scribatur, & non per qu, hoc nihil est; tantundem enim valent: sic à qui dicitur cujus, cui, vel (apud Plautum) quojus, quoi; à secus (adverbio) sequior; à secus (praepositione) sequester; ab εἰκὸς, εἴκελος, aequus aequalis; & persecutio, secuius, &c. promiscuè scribuntur per c & qu; sic cum & quum, aliaque multa. Duo saltem restant Numerorum nomina, nempe Quatuor & Quinque; quae, quamvis a Graecis nominibus longissimè recedant, inde tamen orta puto.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
