# Opera mathematica. Vol. 1 6.28-31

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 6.28 to 6.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.28

Quatuor enim Graecè dicitur τέπαpes, Atticè τέτταρες & τέπορες, Poetice seu potius Aeolice πσυρος (apud Homerum Il. π. & forsan alibi) item πίτυρες & τέτορες, (unde Petorritum, Flacco, a rotarum numero,) exinde Cambricum pedwar, Armoricum peuar. (teste Bocharto) & forsan inde Anglicum fower, quod tamen Teutonicae potius originis esse duco. At a πίσυρα, vel πέτταρα, vel πέτορα, ad Quatuor, non ita difficilis est transitus; mutato nempe π in Quvel C. Ostendimus autem supra gutturales κ & χ cum ipsis labialibus π, β, 9, (aut quae tantundem valent) aliquando commutari; sic a χῖνος, fit finis & funis; aχζω, findo; a χίω, τηd; à χὴὴ fel & IMis: & contra a λάπω, linquo; ab ἔπω, sequer; ab ἕπω, inquem: ab ἵππος, equus: a πυρόω vel πορέω, quaero, (nisi sit ab Hebr. Nsed, quaero, & a Upz quaeso; dempto b, ut in βρέχω τiρο, βρώσκω τοdο) sic a πάττω πάσω, quatio, quasso, &c. Et revera paucissimae occurrunt voces Latinae, per qu scriptae, quae non apud Graecos vel per πvel perτ (rarius per κ vel χ) scriptae reperiuntur. Ita enim a τίσα, πόσα, lοι, quot; & πόσος quotus; sic & τίσον, πέσον, lanium, quanium, (inserto n Epenthetico;) sic a πότε quando (unde Anglicum whan seu ahen, vel, ut Scoti scribunt quhan:) sic ποῦ quὸ; πῆ qua; item τεῖος, πεῖος, talis, qualis, in quibus terminatio alis est adventitia, ut & in aequalis ab aequus, (sicut ἑικελὸς ab εἰκὺς, & ὁμαλὸς planus, ab ὁμὸς similis, par, sic ἀμαρπωλὸς, δι δάσκαλος, ὑψηλὲς, σκὰν δἄλον, &c. ) & terminatio ilis in similis, ab ὅμοιος, quod ipsum ab ὁμὸς, quare et Graeca terminatio οlos servilis esse apparet; sed & Humilis ab humo, (quod ipsum a χαμὰι, unde & χθαμαλὸς humilis, ut ἄχος ἄχθος, μαλακὸς, μαλθακὸς.) Facilis a facio, Habilis ab habeo, unde & Habitus, ut ab ἔχω vel χῷ, ἔξις & χίσις, Agilis ab ago, aliâque multa, terminationem servilem adsciscunt, prout supra! in simul & semel servile esse diximus. Sic & a τε que, a τς quis; sic ab ἐθίω, esca & vescor; & contra tolleno (quasi colleno,) a κηλάνειον.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
