# Opera mathematica. Vol. 1 6.5-8

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 6.5 to 6.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.5

Sic ab Eξ, Eπτα, formantur Sex, Septem; Ipiritu aspero in s converso. quod facile fieri posse, ab aliis derivatis abunde liquet. Dicimus enim ab ὓς sus, ab ὑπὸ sub, ab ὑ super, & supra, (at in up & upper, inde fortasse deductis, s iterum excidit,) sc ab ἔρπω serρo, ab ερμῆς (vel εἰρμὸς); sermo sic ab εἴρω (dico) sero, se ui, eo sensu quo dicitur serere sermones, & vario sermone serebant. Virgil. h. e. loquebantur: atque hinc dissero disserui: Et ab εἰρω (necto) sit sero (hoc est jungo) unde sertum, desera, consero: (At sero, sevi, hoc est, semino, a σπείρω dicitur.) sic ἄλλω salio, è se, ἐὸς suus, ὅλος solus, ἢλιος sol, ἄλς sal, unde & σάλος salum; sic ὕλη sylva; ab ἄμα vel ὁμοῦ fit simul; sic ὅμοιος similis, (ubi terminatio lis servilis est, ut in facilis, humilis, &c. ) ab ἔζω, ἴζω, ἵστημι, sedeo, sisto; ab ἕπω sequor; sic ab ὕπατος summus, (mutato τος in mus, hoc est, terminatione superlativi Graeci in terminationem superlativi Latini; & pinm, cuphoniae gratia, nempe pro supmus, summus, ut ab ὕπνος somnus & sopor,) sic ab ἥμισυ semis, & pro ἡμι in compolitis Graecis fit semi in compositis Latinis, ut ἡμικύκλιον semicirculus: Sęd & pro spiritu leni nonnunquam substituitur s; ut ab ἐιμì sum, (quod ab ειμὶ descendere aliis personis magis liquet, cum enim ab ἔις, ὅτὲ, ἐστε, dicimus es, est, estis, cur non ab ἐιμὶ, ἐσμὲν, ἑισὶ, vel Dor. ἐμμὶ, ἔιμες, ἐντὶ, sum, sumus, sunt. ) sic ἐι si, δὰν sin, (hoc est, si vero ἑανδὲ, at sin pro si non, ex si & ne componitur) Et ante consonas non raro praefigitur s; ut a χάρω scribo, a γλάρω, γλύφῳ, scalpo, sculpo, (tanquam a γάλρω & γύλρω, metathesi literae A, ut cum pro κράτος & κράτερος dicimus κάρτος & κάρτερος) quanquam & ipsa γράρω, γλάρω, γλέθω, ab Hebraeo 2) exarare, desumpta videntur, mutato (in posterioribus) 7 in 9. cui affine est A scribere. Sed de his satis A sex autem & sepiem fiunt sexies, sexius (quasi ab ἔκτος) senus (quasi sexenus) senio, senarius, &c. Item septies, septimus (ut ἔβδομος) septenus, sepienarius. &c.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
