# Opera mathematica. Vol. 1 6.9-12

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 6.9 to 6.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/6.9

A Graecorum Εις, ἐν, ἐνὸς, fit Latinorum Vnus; mutatoe in u; quod ipsum non raro fit. (Atque hinc Vnicus, & ullus, quasi unulus, & nullus, quasi neullus, ut supra dictum est.) Sic έὸς, suus; σὸς, τεὸς, tuus; σκόπελος, scopulus; νερέλη, nebula; a ρλέγω fiunt ρλὸξ, ολογὸς, & fulgeo; ab ἀμέλγω, ἀμολγὴ, & mulges, ab ἀμέργω, ἀμοργὴ, amurca; à μείλιχος vel μειλίσνω, mulceo; a μέλι, mel & mulsum; ἀσφενδόνη, funda. Aut potius dici possit Vnus quasi contracte pro Venus vel Wenis aut Venus; Nempe pro spiritu aspero vocis ἐν, substituta consona V; quae olim non raro saltem, si non semper) mollius efferebatur ut nostrum W; (quanquam Prisciani tempore duriorem sonum adepta fuerat, quem & nunc dierum apud plerosque retinet;) quod ex derivatis non paucis liquet; est enim apud nos Vinum, wine; Via, a way; Veni, went; Volo, vellem, will, would; volvo, wallow; ventus, wind; vellus, wooll; vespa, a Wasp; &c. Sive autem dicat quis voces nostrates illas a Latinis, vel potius tam nostras quam Latinas ab antiqua lingua Teutonica desumptas, (quae quidem cum Latina poterit de antiquitate contendere,) perinde omnino est; utcunque enim, affines illos fuisse sonos non est dubium. Sic pro Valens, Valerius, scribebant Graeci ἑαλὴς, ἑαλέειος, & a Graeco ὐαὶ fit Latinum Vae, & Anglicum Wo, vel (prout dicebant veteres, & etiamnum dicunt Boreales) wen. Ut autem pro spiritu aspero praeponatur V, hoc est, ut pro Henos, dicatur Venus, Venus, seu Wenus, facile concedi potest; sic enim ab ἐσία dicitur Vesta, ab ἔσπερος Vesper; imo etiam pro spiritu leni; dicitur enim ab ἔιδω (quod ipsum a yn) video; ab ἐθὴς, vestis; ab ἐθίω, esca & vescor; ab οἶνος, vinum; ab ἔντερον, venter; ab îς, vis, (nisi forsan a βίη,) ab ἔαρ vel ῆρ, ver; ab ἴον, viola: Sed & non raro interseritur V; dicitur enim ab ὤον, ovum; ab δἰς, ovis; aβοῦς βοὸς, bos, bovis; a ναῦς ναὸς, navis; a παῦcor, paulum, parum, parvum; ab αἰὼν aevum, (unde etiam nostrum aye, & age, nam y &g sunt anud nos literae admodum affines, & saepissime commutabiles;) nc a νθω, novi; ab ὅγδοος, octavus; a νέος, novus; & ab ἐννέα, novem: sic Πέρνα, Hiverna, Hibernia, Ireland.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
