Latin
61
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 61
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe exposita ratio 1/2, est ad seriei tertiae rationem 1/2, (ut ille loquitur) ut 1 ad 2; sive (ut loquuntur alii) ratio subduplicata: eadem exposita ratio /,ad rationem (ejusdem seriei tertiae) 18, est ut 1 ad 4, sive subquadruplicata: item rationis8, ratio suboctuplicata, sive (ut ille loquitur) ut 1 ad 8. Et de reliquis pariter. Quod quidem adeo perspicuum est &obvium, ut mirum sit, quî ille possit non videre; cum manifestum sit, nullam non rationem seriei tertiae, etiam &in serie prima (satis continuata) reperiri; utut non viceversa. Sed &nulla non ratio seriei primae, ad primam tertiae 1†ξ (aliamve tertiae seriei quamvis) utut in serie tertia nuspiam sedem habeat, rationem habebit (vel suo sensu) numeris explicabilem. Puta, ad rationem †/2, ratio /,est (Meibomii sensu) ut 1 ad 2; ratio /2, est ad eandem, ut 3 ad 2; ratio32 ut 5 ad 2; &sic de reliquis; (quamvis interim rationes ? ,5. 12, nec in serie tertia reperiantur, nec ex rationis fundanae? continua adpositione fiant: . Quae omnia adeo &vera sunt &per se perspicua, &nemini non nota, ut ne quidem Meibomius, ubi secundas cogitationes adhibuerit, sit negaturus. Ubi autem ille, ex uno aut altero exsemplo concludit pag. 177. I. 23. eadem ratiocinatione quascunque alias diversae seriei rationes, quacunque alia communi mensura mensuratas ineffabilem inter se rationem habere cognoscemus; iterumque p. 278. I. 3. planum itaque est, omnes diversae seriei, seu non ab eadem fundana ratione adscendentes, rationes inter se esse incommensurabiles. Dicimus non sufficientem factam esse inductionem. Non enim si ratio 1 non sit rationum? &communis mensura; ergo nullarum diversae seriei rationum, ulla erit communis mensura. Quippe nos in contrarium instantias ostendimus, quas nequidem Meibomius negare sustinebit. Falsum itaque est (etiam suo sensu) quod hîc affirmat Meibomius, Diversi fundi rationes, rationem inter se effabilem non habere. Falsum item est, (ut supra ostendimus) Tripli duplum non esse (sensu Theonis) sextuplum. Et quae sunt hujusmodi, quaeque hinc dependent omnia. Adlsoque Falsum est, quod contra Gregorium contendit Meibomius, Non esse ut ]ad 1/ ita †ad ?