# Opera mathematica. Vol. 1 62

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/62

Verum cum apud alios alius ut plurimum mos loquendi obtinuerit, cum vulgo loquendum esse duxi; adeoque (ut alii, sic ego) eam inspectae chartae dextram appello partem, quae inspicientis dextrae objicitur; ideoque figuram loco primo positam, ad dextram poni dico; quae verò in secundo loco, illam dico quae proxima adest sinistram versus; & sic deincepsIn primo quae occurrit loco figura, tot Unitates numerat quot ipsius valor indicat: quae in secundo, tot Decades: quae in tertio, tot Centurias: quae in quarto, tot Millia; quae in quinto, tot Decades Millium: in sexto, tot millium Centurias: in septimo, toties millena millia, seu tot Milliones, (prout nunc dici solet:) in octavo, tot millionum Decades: in nono, tot Millionum Centurias: in decimo, tot Millionum Millia, scu millies millena millia: & sic deinceps, pro singulis locis, continua proportione decupla valorem semper augendo: prout ipsam numerorum dispositionem sive ordinationem, in decupla proportione procedere, supra dictum est. Et hac ratione numerus his characteribus exhibicus 1656, ea Mide sexcenta quinquaginta & sex, leu unum Mille, sex Centuriae, quinque decades, & sex insuper anitates. Atque hunc figurarum valorem secundarium appello; quia nempe ex sede seu loco ubi reperitur consurgit. Sed & ipsa etiam Loca, quo melius intelligantur, praesertim ubi plura occurrunt, in Periodos distingui solent: Ita nempe ut tria priora loca minima primam periodum constituant; tria proxima, secundam; & sic deinceps, singulis periodis tria loca assignando. Has autem periodos, (ubi saltem plures occurrunt, ut in grandioribus numeris,) plerique vel punctulis suprapositis, vel alia ad libitum distinctione, distinguere solent, quò promptius numerus efferatur. Periodus autem prima Vnitates denotat; secunda denotat Millia; tertia verò millena millia; & sic deinceps. Ut enim locun locum superat proportione decupla, sic Periodus Periodum proportione Millecupla. Erit igitur numerus isis 2468013579, sic efferendus; bis mille & quadringenta scxagima ecto Milliones, (seu Millena millia) tredecim Millia, quirgenta siptueginia novem.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
