# Opera mathematica. Vol. 1 63

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/63

Et eodem prorsus modo de Numeris aliis omnibus judicandum est; tam ubi numerus datus, est suis characteribus describendus; quàm ubi characteres propositi, sunt suis nominibus explicandi: Eadem enim utrobique est ratio. Ubi notandum est, circellum illum O, (Ciphram vulgo di- Ciphra, seu ctam, quam esse nullitatis notam supra diximus,) quamvis per Nullitatis se nihil significet ubicunque ponatur, (perinde enim est sive notae. nullas unitates, sive nullas Decadas, sive nullas Centurias, nullave Millia dicamus; nihil enim utcunque ponimus:) Non redundat aut nulli inservit usui, sed necessario adhibetur ut locum saltem sua praesentia compleat; unde figurae omnes in locis superioribus positae justum suum valorem obtineant, verbi gratia; si, in numero proximè apposito, 2468013579, deesset circellus sexto (a dextra) loco positus, adjuncta figura 8 numeri octonarii, nen septimo, sed sexto esset loco; adeoque non octies millena millia, sed solum octingenta millia, significaret; atque idem de reliquis judicandum esset; nempe figuram 6 non octavo (ut nunc) sed septimo esset loco, & 4 octavo, 2 nono; adeoque earum valores decuplo minores essent. Sic 1 Vnum significat, (quia primo loco;) 10 Vnam decadem, (quia i est loco secundo, & quamvis adfuncta ciphra o per se nihil significet, hoc tamen praeftat ut figura 1 sit jam loco secundo, quae secus esset primo:) 100 Tnam Centuriam. &c. Si vero locis supremis ponantur ciphrae, nulli prorsus sunt usui, nullius faltem necessitatis, sed redundant prorsus; tantundem enim significant 0001, COI, OI, & 1. Fieri quidem nonnunquam potest ut Elegantiae gratia, vel quo numerorum supputandorum collatio commodior fiat, siquando summae variae sint in unam contrahendae (ut in exsemplo apposito, librae. solidi. denarii. aut alia ejusmodi leviori causa accidentali, ejusodi redundantes ciphrae scribuntur; sed tantundem significant acsi prorsus abessent. Atque hinc est, quod, licet in hac numerorum notatione, per notas has numerales, hujusce circelli sive ciphrae Figurarum nuneratium Valores. CAP. 10.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
