Latin
64
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 64
Unproofread scanNot analysed yet
phrae usus sit necessarius, quia valores notarum pro ratione loci ubi reperiuntur augeri possunt aut minui: Ubi tamen per Literas Alphabeticas numeri scribuntur, quarum valor constans est &immutabilis, (prout apud Latinos, Graecos, Hebraeos, aliosque antiquitus fieri diximus,) huiusmodi notae nullus omnino est usus, unde &nullam excogitarunt: Nam, verbi gratia, MD, Mille &quingenta significant, sive alii sequuntur numeri, sive non. Atque hactenus harum Figurarum Numeralium ordinarium seu vulgarem Notationem, seu (ut loquuntur alii) Numerationem explicavi, prout nempe usu frequentiori solent occurrere: ita nempe ut Locus ad dextram ultimus, vel (si libet) primus, qui &omnium infimus est, semper habeatur pro unitatum Loco. Recentiores verò, qui de Fractionibus Decimalibus agunt, (ultra quam Priores solebant Arithmetici,) non modo quotlibet supra Unitatum locum ascendentia finistrorsum supponunt Loca; sed &etiam infra Unitatum locum loca quotlibet Descendentia dextrorsum imaginantur, quibus Fractiones (ut loquuntur) Decimales scribantur. Ut hoc autem melius percipiatur; sciendum est quemlibet locum ad finistram progrediendo antecedentis ad dextram decuplum valere, ut supra declaratum est; contra verò, quemlibet dextrorsum procedendo valere antecedentis subdecuplum. Quoniam nempe decem Unitates constituunt unam Decadem, &decem Decades unam Centuriam, decem vero Centuriae unum Mille, &c. (sinistrorsum procedendo:) igitur vice versâ (dextrorsum procedendo) unum Mille continet decem Centurias, &una Centuria decem Decadas, una verò Decas decem Unitates: Atque hic vulgo sistitur neque ulterius dextrorsum proceditur, quoniam Unitatum locus supponitur infimus sive ad dextram ultimus. Si verò libeat plures adhuc dextrorsum locos assignare infra Unitatum locum censendos eodem quo priùs modo procedendum erit, nempe Quaelibet Unitas continebit decem ejusmodi partes seu quantitates (proximo dextrorsum loco numerandas) quarum decem constituant Unitatem, hoc est, quaelibet Unitas continebit decem partes decimas; &,eâdem ratione, quaelibet pars decima continebit decem partes centesimas; &quaelibet centesima decem Figurarum Numeralium Valores. decem millesimas, &sic deinceps: Ideoque quaelibet figuraloco mifra unitates primo posita designabit tot partes decimas; quaelibet secundo totidem centesimas; &quae libet tertio infra unitates loco, tot partes millesimas designabit; &sic deinceps quousque libet.