# Opera mathematica. Vol. 1 67

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/67

(juxta continuam proportionem triplam) exhibeat praecise unum ternionum triplicatarum ternionem, quod tantundem est atque viginti septem Et pari modo de alia quavis proportione dicendum esset. Hoc est, decupla, In proportione – quadrupla, 1, 2, 3./ tantundem valent. C cripla, Pariter dicendum est de gradibus Descendentibus Nam in proportione quadrupla, erit gradus descendens primus, Quadrantum locus; secundus verò, quadranm quadrantes continebit, &c. In proportione triplâ, erit gradus descendens primus, trientum locus; secundus vero, irientum trientes continebit; tertius, trientam trientes trisectos; Et sic deinceps in infinitum descendendo, sicut ex aliâ parte in infinitum proceditur asscendendo. Hujusce rei exsemplum satis insigne passim occurrit in fractionibus (ut loquuntur) Astronomicis; ubi Integra supponuntur dividi in partes sexagesimas & sexagesimarum sexagesimas &c. hoc est, mmnuta minuta prima, secunda, terria, &c. ad dextram descendendo; & contra ad sinistram asscendendo colliguntur in Aggregata Sexagecupla, & Sexagecuplorum sexagecupla, &c. quae vocantur Sexagena prima, secunda, tertia, &c. hoc modo. 11 MI ubi quilibet locus valet sexagecuplum loci sibi ad dextram proximi, & contra sexagerimam partem illius qui sibi proximus est ad sinistram.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
