Latin
7
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem nonnunquam prolixior sim &in exsemplis copiosior, ideo factum est, quia nonnunquam Derivata a suo fonte eousque recedant, ut, nisi magnâ exsemplorum copiâ illud evincatur, non esset adeò persuasu facile ullam omnino cognationem inveniri: quod de Quatuor &Quinque praesertim dictum intelligatur; quanquam &alia aliqua prima forsan fronte vix suam familiam satis indicarent. Neque hoc quidem mirum, cùm illud omnino usu sit compertum, ut, ubi vox aliqua ex una in aliam linguam tralata est, derivationum leges multo sint laxiores quàm ubi intra eandem linguam manendum est. Atque hoc in Latinis a Graecis deductis eò magis accidit, quoniam non tam ex puro fonte Graeco seu dialecto vel Argica vel lonica (quarum frequentior est usus) quàm ab Aeolica adeoque omnium impurissima dialecto ut plurimum ducta sint, quod agnoscunt omnes; vel saltem a Dorica, quae &ipsa a Communi satis deflectit. Contra verò, siquisminutioribus hisce (pront videri possint) delectatus, ampliorem messem optaret: consulat, si libet, Caninii Grammaticam Graecam (apud quem olim me hujusmodi non pauca legisse memini;) vel patius (ne multos nominem) Acutissimi simul &Venerandi Senis Tho. Getakeri nostra tis oρiis κριπκώτατον (quassa sunt ipsius omnia) quod adversus Sebastianum i Pfochenium de stylo novi Instrumenti inscripsit; apud quem (in prioribus praesertim capitulis) multa hujusmodi reperiat magno acumine scripta: ubi quidem in multis nobiscum consentit, atque inde alia in nostrum usum, si opus esset, exsempla matuari possent, nisi quòd ea perlegere non priùs mihi contigerit, quàm quae supra habentur, scripta fuerint; quanquam &ex illis aliquot non diffiteor a Clarissimo illo Numerorum Notatio. illo viro, meique amantissimo, me primitus didicisse; Qui (magno literarum damno) anno jam proxime praeterito (postquam haec scripta erant) relicta terra coelo potitus est. Atque hactenus de numerorum nominibus diximus. Sequitur Numerorum Notatio sive Describendi ratio, proximo in loco tradenda. CAP. VII. Numerorum Notatio, per omnes Alphaebeti literas praestita, Hebraeis &Graecis communis. Umerorum Notatio, sive Describendi ratio, non omnibus Notatio, sen Nuna est. Quamvis enim omnes in hoc consentiant, ut Nu Numerorum