Latin
A MARCO
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum certum sit ex perpetuo istius vocis usu, ποιὸν, qualitatem respicere: neque tam indefinite aliquam, quam aliqualem, seu potius qualitativam habitudinem hic innuat; quae nempe praedicamentum Qualitatis spectet. Et quidem in accurate deficiente, nullo modo ferendum videtur, ut ratio definiatur indefinite ratio quaedam, sed deteminandum erat; quaenam relatio. Cum enim ut est notissimum varia sint admodum relationum sive habitudinum genera, determinandum erat (siquid definite proferre velit) quod genus relationis hic spectetur. Nec quidem sufficit, quod dixerit Euclides ἡ κτ πηλικόπητα secundum quantitatem; nam vel τῶν κατὶ πιλικότητα γίσεων sunt etiam varia genera. Atque hoc quidem potuisset ille (ni maluisset depravare) ex scholiaste didicisse, quem citat pag. 11. l. 25. λέγεται δὲ καὶ ἄλλη χίσις, κτ τὸ ἔχειν (lege ὑπέχειν) καὶ ἐλλείπειν. Est autem &alia (inquit) quae dicitur relatio, secundum excessum &defectum. Nempe, praeter eam, de qua illic agitur, relationem, quae Ratio appellatur, est &alia inquit, Relatio sive habitudo, quae Differentiam spectat, sive excessum &defectum: quae &ipsa quidem est ἡ κτ πολικότητα αίσις, sed non ποιὰ χίσις: quippe illic solummodo excessûs, quantitas spectatur non qualitas; sive, quanto sit hoc illo majus, non quantuplo. Dum autem hic Author, pro ἄλλη legendum vult ἄλλως, prorsus hallucinatur. Non enim (quod ille putat) de qua agitur relatio, quae Ratio dici solet, eadem &alio nomine dicitur. Relatio secundum excessum &defectum; sed plane alia. Estque hoc suorum παραδιορθωμάτων unum. Sin quaeratur, Ecquid hic Qualitatum sit, in Ratione sive Proportione? Notissimum certe est, ut figurarum magnitudinem ad Quantitatem spectare, ita &figurarum speciem ad Praedicamentum Qualitatis, nempe ipsius (ut loquuntur) speciem quartam. Constat autem Figuratio, sive specierum figurae determinatio, duabus potissimum partium ad invicem habitudinibus; puta Ratione, &Inclinatione. Quarum itaque utraque est ποιὰ χίσιs, ut quae Quantitatem, puta Figuram determinant.