Latin
7.5 to 7.8
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 7.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Unde conjicere licet, duplicem olim fuisse sonum consonae V apud Latinos: aliquando ille qui nunc dierum auditur in qui, lingula, suades, ubi idem sonat ac w in wise, way, perswade; aliquando idem cum Anglorum V, in have, save, vaine, vice, &c. Quare apud Graecos aliquando scribitur per β, ut in Bιργίλιος, Δαβὶδ, aliquando per υ, ut in ἑαλέειος, καλὴς, quae omnia Latine scribuntur per V consonam. Sed &etiamnum Cambro-Britanni (&olim, ni fallor, Anglosaxones) f eodem modo efferunt quo nos consonam V, nempe ut b aspiratum: sonum verò quo nos &alii plerique nunc efferimus fvel p, illi per ffscribunt. Quod autem de Latinorum V consona dictum est, dici fortasse poterit de Hebraeorum Vau, nempe ipsius olim sonum non fuisse in omnibus &apud omnes constantem; certum enim est (ex Jud. 12. 6.) non eundem fuisse apud omnes sonum literae t, &quare non &eadem esse posset in literâ Vau varietas non video: atque nunc dierum Arabes quidem &Persae literam illam ut nostrum w pronunciant, &Turcae ut nostrum V. Character autem hic 2 nongenta designat, quem σανπῖ νοcant, quasi ex literis C (inverso) &π nempe sigma (quam Dores σῦν vocant) &Pi, conflatus, veT, si libet, ex Antisigma (sic enim Q, sive figma inversum, appellant) &Pi. Quanquam revera ipsius aliam potiùs fuisse originem existimat Scaliger; nempe ab Hebraeorum seu Syrorum antiquo charactere literae TZade. Pro Nonaginta verò ponitur /F vel G; unde figura Latinorum G deducta est; antiquis Latinis ignota; qui Graecorum γ per C exprimebant, quam literam tertio igitur loco, ut Graecorum γ, ponebant. Dicebatur autem Κóππα seu Rephe, tanquam ab Hebraeorum &Syrorum Koph: sed &Antirrho, quasi Rho inversum. Ab hac figura dicebatur apud Aristophanem ἵππος κοππατίας: a praecèdente verò σαμρόρας sive σαμπόρας sive σκππόρας: (prout hoc aut illo charactere notatus erat.) De utroque videatur Josephus Scaliger, in suis ad Eusebium Animadversionibus: quibus digressionem satis longam de antiquis Graecorum literis inseruit. Pro G verò scribitur a nonnullis /,aut etiam y, vel denique 5 (idem nempe character cum illo senarii numeri) sed perperam, incuria nempe librariorum.