# Opera mathematica. Vol. 1 7.9-10

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 7.9 to 7.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/7.9

Item pro 2, eadem incuriâ, scribitur nonnunquam π. Uterque autem error (ponentium? pro G, & π pro 2) non raro in libris impressis retinetur; quod propter typorum inopiam factum credo; cum enim veros typos non habebant, ipsis quam proxime similes substituerunt: Eodem nempe modo quo in libros tam Manuscriptos quam Impressos (sive propter Scribarum ignorationem Characterum Hebraeorum, sive propter Typorum defectum) irrepsit error ille ponentium m pro nomine inn': Quomodo etiam pro IHC XPE, vel inς χρς, (quo pacto Graece contracte scribitur ἰησοῦς χριστὸς) substituerunt Latini ihc xpc vel ihs xps, quibus innuitur Jesus Christus. Sic apud Jurisconsultos, Digestorum libri, Graece πανδέκται dicti, hac nota vulgo citantur ff, quae a Graeco π deflexit. Atque haec, de modo scribendi numeros Hebraeis Graecisque magis usitato, dicta sufficiant: Cujus specimen aliquod hic apponit r Numerorum Notatio, per aliquot saltem Alphabeti literas praestita, Graecis & Latinis communis: Et, cur illae potius quam aliae, ad hunc usum seliguntur. PRaeter illum quem superiùs tradidimus Numeros scribendi Amodum, erat etiam alius a Graecis usitatus; non per omnes quidem, sed selectos quosdam, Alphabeti characteres, peractus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
