# Opera mathematica. Vol. 1 70

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/70

trium pedum longum, quoniam ter tria sunt 9 continebit Aren Quadrati norem pedes quadraticos:) Item si Area quadrati multiplicetus in suum latus, emerget magnitudo Cubi, T upotius multitudo pedum cubicorum in cubo contentorum; (adeoque si area quadrati ę, multiplicetur per latus 3, prodibit numerus 27, quae est magnitudo Cubi, seu multitudo pedum cubicorum in illo cubo contentorum cujus latus est trium pedum longum. ) Haec autem invicem comparantes, quoniam figura quae ex latere in sripsum ducto emergit Quadratum dicitur, & quae emergit ex quadrato in latus ducto Cubus dicitur; ideo & productum ex numero in seipsum multiplicato numerum Quadratum appellabant (qui quadrati Aream quodammodo repraesentat) cujus Latus sive Radicem appellant numerum illum qui sic erat in se multiplicatus; & productum, ex multiplicatione numeri quadratici in suum latus seu radicem, appellabant numerum Cabicum, qui & aream seu magnitudinem Cubi quodammodo repraesentat. (Atque hinc ortum esse, credo, ut numerum hunc in illum ducere idem significet ac numerum hunc in illum, seu per illum, multiplicare. Quamvis autem animadverterint, Geometrice in Cubo sistendum esse Cutpote qui tres dimensiones Geometricas habeat, longitudinem, latitudinem, & profunditatem; nec plures sint in rerum natura possibiles) adeoque cubum in suum Latus duci non posse: attamen, cum nullum eiusmodi terminum Arithmeticis Multiplicationibus poni viderint, quin ut possit Radix seu Numerus lateralis in continuos productos quousque libet multiplicari; ideo & Numeros Figuratos (quos vocant) ulterius continuandos putabant, quos quatuor, quinque, sex, aut etiam plures dimensiones supponunt continere; eosque Qadra oq uadraticos, Surdesolides, Quadraticabos, &c. nominabant; appellationibus scilicet tanquam ex Geometria mutuatis. No nulli (praesertim Itali)oro quadrato, zensum vel censum dicunt, & Zenzizenzum, Zenzicubum, &c. pro quadratiquadreto, quadraticubo, (vel quadratocubi) &c. item, pro Radice, Rem dicunt; unde & Regulam Algebrae, Regula rei & census (hoc est, regulam Radicis & Quadrati, seu Zenai) appellant: item, pro Re, cosam dicunt (nam res italice cesa dicitur, sicut Gallice chose*) unde hi numeri Figurati, Coßci vocantut; & regula Algebrae, regula cese, seia cossi, seu casiica; sic chnes cosfici, eperationes Cossicae, &c. dici solent.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
