Latin
71
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 71
Unproofread scanNot analysed yet
Alii simplicius (&forte melius) pro Radice, Quedrato, Cubo, Quadratoquadrate, (seu Biquadrato,) Surdesolido, Quadrato Cubi, Surdesolido secundo, Quadrati. quadratiquadrato, Cubo cubi, Quadrato furdesolidi, Surdesolide teriio, &c; dicunt Petestatem primam, secundam, iertiam, quartam, &c. pro numero dimensionum quae inibi supponuntur contineri. Sed &hisce potestatibus seu numeris figuratis suos Characteres aptatos habent, quibus indicentur. Aliqui quatuor initi alibus literis R, Q. C, S, innuunt Radicem, Quadratum, Cubum, Surdesolidum; vel etiam pro R, scribunt N, hoc est Numerum: Alii characteribus his utuntur +29 e s qui ex literis r z es oriuntur, &innuunt Rum, Zensum, Cubum, Surdesclidum. Alii (saltem post Franciscum de Vitiâ, qui Arithmeticam Speciosem, ut loquuntur, vel primus omnium introduxit, vel saltem admodum auxit) pro Radice quamlibet ad placitum Alphabeti literam adhibent, ut A, eiusque reliquas potestates adjunctis literis q &c innuunt, ut Aqe Ac, Aqq, &c. pro Quadroto, Cubo, Quaedratiquadrato, &c. ex radice A: Atque hac notatione utitur D. Oughiridus. Anglus, (venerabilis senex adhuc in vivis) in ipsius Clavi Mathemalicae, quam (aliquandiu antea conscriptam) Anno 1631 primo edidit, &deincepi aliquoties iteravit. Post eum (vel eodem circitèr tempore) D. Harriotus item Anglus, Mathematicus eximius, in ipsius Artis Analyticae praxi, (quam post ipsius obitum edidit D. Warnerus, egregius &ipse Mathematicus, anno item 1631) literis alphabeticis ad placitum assumptis, &toties iteratis, quoties potestas indicata postulaverit, designat, puta a, aa, ada, anca, &c. pro Radice, Quadrato, Cubo. Biquadrato, &c. Denique D. des Caries, &post illum alii, literarum saepe iterandarum taedium timentes, radicem, ut prius, qualibet Alphabeti litera designant, &ipsius reliquas potestates suspensis notis numericis (pro numero Gradus seu Potestatis) designant, ut e, e*, a1, 4*, &c. Quorum specimen in subjuncto Schemate intuendum proposui. Nimina