# Opera mathematica. Vol. 1 72-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/72-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/72-2

nempe quartam sequuntur) non eodem apud omnes modo appellationes aptantur. Nam v. g. Quadratocubus apud non paucos significat Quadrati cubum, seu Cubi quadratum, adeoque potestatem sextam, (quae ex cubo in seipsum ducto emergit, vel ex quadrato cubice multiplicato, hoc est, in seipsum bis ducto;) atque in hac significatione appellationes quas in Schemate apposui intelligendae sunt, atque huic congruunt prima & secunda characterum series: At Vietaeus (& qui illum hac in re sequuntur) per Quadrato-cubum intelligunt potestatem quintam, quae ex quadrato in Cubum ducto emergit; adeoque veterum Surdesolidos (primos) ille quadrato cubos vocat; (& eadem analogia reliquarum potestatum nomina format, adeoque surdesolidorum appellationem omittit;) cui etiam nomenclaturae conveniunt ipsius characteres, (qui in characterum tertia serie habentur? Cartesius (& qui illum imitantur) veterum patius nomenclaturam resumit; ipsius verò characteres (quinta serie positi) utrivis aequè conveniunt, cum solummodo potestatum ordinem, seu numerum dimensionum innuant, adeoque minus dubiae significationis, & errori minus obnoxii. Quod autem alii per varias dimensiones Geometricas explicarunt, ego potius per gradus Arithmeticos explicandum Polestates existimo, adeoque extra campum Arithmeticum non exceden- Algebricae dum. Idem igitur nobis est Grandus asscendens primus, secundus, ter- melius per tius, &c. quod illis Radix, Quadratum, Culus, &c.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
