# Opera mathematica. Vol. 1 73

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/73
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/73

Preut enim, Gradus Aapud illos, quoties in B adice continetur Unitas, toties in Qua- rithmeticos, drato Radix, totiesque in Cubo quadratum suppenitur conti- quam per neri: sic & nobis, quoties in Gradu Ascendente primo continetur Geometricas unitas, toties in secundo primus, & in tertio secundus; & sic Dimensiones, deinceps. Quod autem de gradibus supra unitatem Asscenexplicantur. dentibus dictum est, etiam de gradibus infra Unitatem Descendentibus est intelligendum. Sicut enim, ubi Radix est unitate major, singulae potestates gradatim Asscendunt: ita ubi Radix est unitate minor, gradatim Descendunt. Si vero ipsa Unitas sit Radix, neque Asscendunt neque Descendunt, sed & potestas unaquaeque est etiam Unitas; nam Unitas in Unitatem quotiescunque Multiplicata, manet Unitas. Mallem autem per varios Gradus Atithmeticos, quàm per Geometricas Dimensiones, rem explicare. his de causis. 10 Quia universa Algebra est vere Arithmetica, non Geometrica; ideoque potius Arithmeticis quam Geometricis principiis explicanda. Quamvis enim Geometrica multa Algebricis principiis vel inveniantur vel elucidentur, non tamen inde sequitur Algebram esse Geometricam, aut quidem Geometricis principiis nixam, ( pront, qui sic procedunt, vdentur imaginari,) sed ob intimam Arithmeticae Geometriaeque affinitatem illud evenit, aut potius quoniam Geometrice sit Arithmeticae quasi subordinata, adeoque universalia Arithmetices effata rebus suis specialiter applicet. Nam, siquis lineam tripedalem bipedali additam, lineam quinque pedes longam, constituere affrmet eò quod numerus hinariu: & ternarius additi efficiant quinarium; non tamen calculus ille Geometricus, est sed plane Arid meticus, quanquam Geometricae mensurae subserviat: est enim assertio illa, de aequalitate numeri quinarii; cum numeris binario, & ternario conjunctis; assertio generalis, quibuscunque aliis rebus non minus quam Geometricis applicabilis; nam & Aingeli duo & tres, sint Angeli quinque.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
