Latin
76
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 76
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem numerationem Algebricam plenius absolvam; sciendum est hujusmodi sive potestates sive gradus (cum non ita commode possint ac numeri simplices decupla proportione dispoliti, ipsis tantum locis designari) appositis suis quibus indigentur characteribus distingui solere; quales nempe supra ostendimus. Cum autem hujusmodi potestates plures simul coniunguntur, fit hoc non simpliciter unam alteri immediate postponendo (prout in vulgaribus notis numeralibus fieri solet;) sed peculiaribus signis hunc in finem inventis colligantur: suntque ea praesertim haec duo T &–,quorum illud Additionis, hoc Ablationis indicium est; sive illud Affirmativum, hoc Negativum; vel illud Positivum, hoc Ablativum; sive (ut vulgo efferuntur) Plus &minus. Ego hoc tertium (cum Oughtredo) adjungendum existimo, x quod sit Multiplicationis indicium. Item; =vel oo quae sit Aequalitatis nota. Sic numerus (supra memoratus) 27, ratione decupla consideratus erit 24p47 vel 2 RF7 vel 2A /7, Hoc est, duae radices seu decades &septem unitates: In proportione quadrupla, erit 1234244 3 vel 1Q12R43 vel Aq4 24τ 3, vel a 4221 3; hoc est unum quadratum (seu quaternionum quaternio) &duae radices (seu quaterniones) &tres unitates: In proportione tripla, erit 1Q vel 1 C vel 1Ac vel 142; hoc est, unus cubus, seu ternionum trias tripla, Vel etiam in proportione decupla idem numerus 27 erit 349 –3 vel 3R -3 vel 3A –3; hoc est, tres Ridices (seu decades) demptis tribus unitatibus: In quadru122- 32 –1: hoc est, unum quadratum (seu quaternionum quaternio) &tres Radices (seu quaterniones) depntâ unitate: Ec pariter in aliis: Atque hujusmodi sunt illae formulae locutionis ordinariae, cum, pro Novendecim, dicimus Vndeviginii; pro Octodecim, Daodevigimi &c. hoc est, viginti dempro uno, viginti demptis duobus &c. Tale quid innuitur, cum pro 4. 9. 19. &c. scribitur IV. IX. XIX hoc est, 5 –1. 10–1. 10 T 10–1. Item40. 190–154 10 –1. &c. Estque haec notatio Algebrica, sen numerorum Cossicorum. Notandum est autem inter Algebram Veterum, &Recentiorum hoc praesertim discrimen intercedere; quod veteres solebantnumeros tantum adhuc ignotos &investigandos characteribus Cossicis exprimere; at Recentiores Algebristae, tam notos quam ignotos sic solent exprimere Ut deinceps suo loco patebit. Interrogabit forsan aliquis; quorsum haec nova signa seu symbola adhibeantur numeris exprimendis, potius quam vulgares numerorum Notae?